Roman numeral 10000 CC DD.svg

Hannovera

E Vicipaedia
(Redirectum de Hannoveria)
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Hannovera
Res apud Vicidata repertae:
Hannovera: insigne
Civitas: Germania
Locus: 52°22′28″N 9°44′19″E
Numerus incolarum: 538 068
Situs interretialis
Nomen officiale: Hannover

Gestio

Praefectus: Stefan Schostok
Procuratio superior: Hannovera

Geographia

Superficies: 204.30 chiliometrum quadratum
Regiones urbanae: Hanover-Mitte, Vahrenwald-List, Bothfeld-Vahrenheide (Hanover), Buchholz-Kleefeld, Misburg-Anderten, Kirchrode-Bemerode-Wülferode, Südstadt-Bult, Döhren-Wülfel, Ricklingen, Linden-Limmer, Ahlem-Badenstedt-Davenstedt, Herrenhausen, Nord (district of Hanover)
Territoria finitima: Gehrden, Ronnenberg, Garbsen, Langenhagen, Isernhagen, Lehrte, Sehnde, Laatzen, Hemmingen, Seelze

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Perpinianum, Bristolium, Hirosima, Lipsia, Posnania, Rothomagus, Blantyre, Kansianopolis (Missuria), Mons Regius, Pax

Tabula aut despectus

Hannovera: situs

Hannovera[1][2] (Theodisce Hannover) est urbs Germaniae et caput Saxoniae Inferioris atque Regionis Hannoverae, cuius prima mentio saeculo XI facta est. Hannoverae hodie circa 500 000 incolarum habitant.

Historia[recensere | fontem recensere]

Castellum Herrenhausen

Hannoverae, quae anno 1202 civitas declarata est, iura civitatis anno 1241 confirmata sunt. Quae civitas sequentibus annis celeriter crevit et anno 1368 societati Hansae addita est. Cum saeculo quarto decimo libertatem maiorem adepta esset, anno 1636 caput ducatus Brunsvici-Luneburgii facta est. Anno 1679 Ernestus Augustus dux regnum cepit, qui anno 1692 princeps elector Hannoverae factus est. Cui mortuo Georgius I filius anno 1698 successit, qui anno 1714 etiam regnum Britanniae suscepit. Imperium Hannoverae et Britanniae Maioris usque ad annum 1837 in manibus unius regis mansit. Inter bella Napoleonica Hannovera anno 1805 Borussiae attributa est, anno 1807 ad Regnum Westphaliae Napoleonis fratris Hieronymi adiuncta. Post cladem Napoleonis urbs, quae denuo a Londinio administrabatur, titulo capitis Regni Hannoverani honorata est. Rex Hannoverae Ernestus Augustus I administratione communi cum Britannia Maiore finita tandem in capite suo regnavit. Urbs et regnum Hannoverae post cladem bello contra Borussiam anni 1866 acceptam iterum Borussiae addictum est. Illo tempore industria et numerus incolarum rapide crescebant. Urbs, quae secundo bello mundano valde deleta erat, anno 1946 caput novi rei publicae Saxoniae Inferioris facta est. Anno 2000 expositio mundi (Expo, World's Fair) Hannoverae habita est. Ex die 1 Novembris 2001 Hannovera urbs ad Regionem Hannoverae pertinet.

Cives praeclari[recensere | fontem recensere]

Nati[recensere | fontem recensere]

Mortui[recensere | fontem recensere]

Coniunctiones communium[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Tuomo Pekkanen & Reijo Pitkäranta, Lexicon hodiernae Latinitatis Finno-Latino-Finnicum. Societas Litterarum Finnicarum, Helsinki, 2006
  2. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3, p. 104

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Hannoveram spectant.
Urbes foederalium Germaniae terrarum capitales
Terra Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!