Augustus Gulielmus Iffland

E Vicipaedia
Wikidata Augustus Gulielmus Iffland
Res apud Vicidata repertae:
Augustus Gulielmus Iffland: imago
Augustus Gulielmus Iffland: imago
Nativitas: 19 Aprilis 1759; Hannovera
Obitus: 22 Septembris 1814; Berolinum
Patria: Electoratus Brunsvici-Luneburgi

Familia

Coniunx: Luise Iffland

Memoria

Sepultura: Friedhof IV der Gemeinde Jerusalems- und Neue Kirche

Augustus Gulielmus vulgo August Wilhelm Iffland (natus die 19 Aprilis 1759 Hanoverae, mortuus die 22 Septembris 1814 Berolini) histrio, scaenarum moderator, poeta dramaticus Germanus fuit. Hodie histrionibus eminentibus germanophonis Anulus Iffland, qui dicitur, praemio datur (e.g. Brunoni Ganz).

Vita[recensere | fontem recensere]

Invitatio ad spectaculum Schillerii, in quo Iffland histrio

A parentibus ad studium theologiae coactus anno 1777 clam Gotam fugit ubi membrum in theatro aulico fiebat. Fredericus Gulielmus Gotter ei consiliario, Conradus Ekhof et Henricus Beck et Ioannes Davidus Beil autem exemplo fuerunt. Anno 1779 cum multis actoribus, quibus Gothenses dimissionem dederat, Manhemium iit ubi a principe electore Palatino Carolo Theodoro benigne acceptus est. Non solum in situ sed etiam in lustrationibus cum turba sua famam augere potuit. Querelae cum dramaturgo quodam et belli saevitia vocationem Berolinensem gratissimam reddebat, ubi Iffland Theatri nationalis rector institutus est. Anno 1811 pro plurimis meritis de scaenis Berolinensibus emendandis titulum Directoris dramatum regiorum nactus est.

Iffland, quando se ipsum a scaenis produxit, potius technica perfecta quam ingenio excellebat. Optime autem quoad momenta iucunda atque amabilia partes familiarium burgensium egit. Partes autem heroicas tragicasque figura eius vix permittebat. Wilhelmus Thellius (e.g.) tamen optime ab eo praesentatus est.

Velut dramaticus mores valde bene depinxit: dramata, quae fortasse moralibus nimis pullulant, hominum atque theatrorum naturam bene revelabant atque respiciebant. Commentarii eius de historia mimorum praesertim ibi inveniuntur: »Fragmenten über Menschendarstellung« (Gotae 1785), »Theorie der Schauspielkunst« (Berolini 1815), »Almanach fürs Theater« (Berolini, annis inter 1806 et 1811)

Inter dramata, quae Iffland pluries dederat (etiam in conversione Theodisca) mentionis digna sint haec: »Verbrechen aus Ehrsucht«, »Die Jäger«, »Die Hagestolzen«, »Dienstpflicht«, »Die Advokaten«, »Der Herbsttag«, »Die Mündel«, »Elise von Valberg«, »Die Aussteuer« et »Die Reise nach der Stadt«.

Opera dramatica eius omnia Lipsiae annis inter 1798 et 1802 edita sunt (»Dramatische Werke«) sedecim in tomis cum autobiographia »Meine theatralische Laufbahn«.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]