Ernestus Augustus (rex Hannoverae)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ernestus Augustus I de Hannovera

Ernestus Augustus erat rex Hannoverae. Natus est 5 Iunii 1771 Londinii, mortuus 18 Novembris 1851 Hannoverae.

Pueritia et iuventus[recensere | fontem recensere]

Fuit filius octavus regis Georgii III. Domi a magistris eruditus anno 1786 Goettingam in regno Hannovera missus est, ut res militares edisceret. Haec civitas tum cum Britannia per unum et eundem regem, scilicet regem Britanniae, coniuncta erat. Tam sollers et equitavit et tela misit, ut brevi tempore honorem capitanei adeptus est. Anno 1792 tribunus militum factus est. In bellis contra Francos et Napoleonem dimicavit et anno 1794 oculum dextrum amisit. 1798 legioni legatus erat, 1803 Generalis exercitus. Anno 1799 pater eius Georgius III eum primum ducem Cumbriae fecit. Dux Cumbriae et concilio nobilium Britanniae intererat (vulgo: "House of Lords"), ubi pristinorum institutionum studiossimus contra iura catholicorum saepe dixit. Praeterea contra constitutionem Hannoverae liberalem, quam Gulielmus IV, frater eius, anno 1833 promulgaverat, vehementer reclamavit.

Rex Hannoverae[recensere | fontem recensere]

Ernestus Augustus rex Hannoverae

Post mortem fratris Gulielmi IV in Britannia filia fratris Victoria regina facta est, sed in Hannovera feminis regnare non licuit. Ita Ernestus Augustus rex Hannoverae factus in suum regnum profectus est.

Controversia de constitutione[recensere | fontem recensere]

Statim constitutionem anni 1833 sustulit et priorem anni 1819 restituit, quae civibus iura minora dedit[1]. Multi incolae, inter quos Septem Gottingenses professores eminuerunt, de hac re reclamaverunt et nonnulli etiam regnum reliquerunt. Sed nihilominus rex consilium non mutavit, sed novam constitutionem anno 1840 promulgavit, qua iura regis confirmata sunt. Anno 1848, in revolutione Germanica, tamen coactus est iura pluriora civibus concedere. Anno 1851 mortuus est, successor fuit Georgius V, eius filius.

Monumentum[recensere | fontem recensere]

Monumentum regis Ernesti Augusti ante stationem ferroviae Hannoverae

Anno 1861 filius Georgius V patri monumentum pro statione ferroviae Hannoverae dedicavit, quod adhuc exstat.

Nexus Externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Mijndert Bertram, Das Königreich Hannover, Hannovera 2003, pag. 52-62