Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas nondum censa

Gulielmus Herschel

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Gulielmus Herschel
Res apud Vicidata repertae:
Gulielmus Herschel: imago
Gulielmus Herschel: subscriptio
Nativitas: 15 Novembris 1738; Hannovera
Obitus: 25 Augusti 1822; Slough
Patria: Germania, Britanniarum Regnum ante 1928, Great Britain
Nomen nativum: Friedrich Wilhelm Herschel

Officium

Officium: President of the Royal Astronomical Society
Munus: astronomus, musicographus, oboist, Musicus, physicus

Consociatio

Religio: Lutheranismus

Familia

Genitores: Isaac Herschel; Anna Ilse Moritzen
Coniunx: Mary Baldwin, Mary Baldwin
Proles: John Frederick William Herschel

Memoria

Laurae: Fellow of the Royal Society, Copley Medal, Fellow of the American Academy of Arts and Sciences, Fellow of the American Academy of Arts and Sciences
Sepultura: Abbatia Westmonasteriensis

Fridericus Gulielmus (Germanice: Friedrich Wilhelm) Herschel[1][2] (natus Hannoverae die 15 Novembris 1738, mortuus in oppido Anglico Slough die 25 Augusti 1822) fuit astronomus et compositor Britannicus, Germanus natus, qui planetam Uranum anno 1781 invenit, et lucem infrarubram (Anglice: infrared) anno 1800.

Vita[recensere | fontem recensere]

Anno 1738 Hannoverae in Germania natus ad Britanniam se transtulit, ut fuerit musicus in legione Hannoveriensi, quae in Britanniam imperata erat. Quamquam musicam multam scripsit, ea hodie magna in parte in oblivionem iit. Per musicam animum ad mathematicam attendit, deinde ad astronomiam. Astronomus regis Georgii III 1782 factus est. Anno 1788 Mariam Pitt viduam in matrimonium duxit. Filius eorum solus, Iohannes, etiam astronomus fuit. Anno 1822 Gulielmus Herschel in Britannia mortuus est. In sepulchro eiius epitaphium "Coelorum perrupit claustra" inscriptum est.

Urani inventus[recensere | fontem recensere]

Cum in Britannia Aquis Calidis habitabat, anno 1781 Uranum invenit. Planetam inventum primo Georgium sidus appellavit, sed Galli, quibus hoc nomen displicebat, nomen Herschel proponebant; tandem Uranus ut nomen huius planetae acceptum est. Die 11 Ianuarii 1787 etiam Titaniam et Oberontem, satellites Urani invenit.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Gulielmum Herschel spectant.