Ernestus Torgler

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Ernestus (Germanice Ernst) Torgler (natus die 25 Aprilis 1893 Berolini; mortuus die 19 Ianuarii 1963 Hannoverae) rerum politicarum peritus Germanicus et sodalis primo SPD, tum USPD, deinde KPD postremo iterum SPD fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Torgler post scholam initam tirocinium venditoris fecit et inter res politicas etiam hoc munere operam dedit. Annis 1914 - 1918 miles conscriptus Bello Orbis Terrarum I interfuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Torgler anno 1911 ad actionem Socialem Democraticam accessit. Post Bellum Finitum ad USPD, anno 1920 ad KPD transiit. Mense Decembri 1924 legatus ad Dieta Imperii Germanici electus est et ad annum 1933 mansit. Anno 1927 praeses vicarius et anno 1929 praeses fractionis Communisticae in parlamento creatus est. Anno 1933 a NAzistis incendii Dietae Imperii accusatus et incarceratus est, sed eodem anno a iudicio absolutus est. Propter defensionem autem a factione PD expulsus est. Torgler ad annum 1936 in custodia Nazistarum mansit, deinde venditor vitam degit. Bello Orbis Terrarum II finito frustra iterum sodalitatem PD petivit. A nonnullis sodalibus accusatus est, quod cum Nazistis collaboraret. Anno 1949 autem iterum ad SPD accessit. Ultimos annos Bocensi vivebat et Hannoverae mortuus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]