Planta annua

E Vicipaedia
Stellaria media, hiemalis herba annua.

Planta annua est planta, quae unum periodum vegetationis vivit et omnes status a germinatione per florescentiam et semina propaganda usque ad mortem per aliquot menses transit. Saepius hic periodus vegetationis est tempus anni calidum a vere usque ad autumnum, sed et plantae annuae hiemales, quae autumno sero germinant et vere florent, inveniuntur; tales sunt Stellaria media, Lamium amplexicaule et Barbareae variae.

Periodus vegetationis diversus potest esse, a 30-40 dies ad 270-300. Brassica rapa, exempli causa, per quinque hebdomadas potest semina dare et emori; hae plantae brevi vita ephemerae nuncupantur. Nonnullae plantae ephemerae loco et condicionibus faventibus duas vel tres generationes per annum dare possunt.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • De plantis annuis in Encyclopaedia Britannica (Anglice)
  • De plantis annuis in Encyclopaedia Russica magna (Russice)