Tryptophanum

E Vicipaedia
L-tryptophanum unum aminoacidorum viginti formationis proteinorum in organismis.
Videto, ne cum 1. tryptanis[1] medicamentis contra hemicraniam, 2. cum triptano (2,2,3-trimethylbutani) alkeno, 3. cum tryptamino alcaloidi, confundas.

L-Tryptophanum (abbreviatura IUPAC:Trp vel W) est α-aminoacidum et simul unum aminoacidorum viginti formationis proteinorum in organismis[2]. In hominibus tryptophanum aminoacidum essentiale valet, quare biosynthesis eius in corpore humano de novo non licet, sed praesentia in organismo ab alimentis pendet.

In systemate nervosum L-tryptophanum per biosynsthesim neurotransmissoris serotonini pernecesse est.

Structura chemica[recensere | fontem recensere]

Nomen chemicum (IUPAC) est acidum (2S)-2-amino-3-(1H-indolo-3-yl)-propionicum.

Ea structura anuli duplici indolis cum acido propionico quoque in alcaloidi tryptaminae invenitur.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Quamquam in usu internationali littera i praefertur, proximitas chemica cum tryptaminum vero usum litterae y moneat.
  2. PubChem de tryptophano.