Coordinata: 33°36′46.8″N 113°40′1.2″E / 33.613°N 113.667°E / 33.613; 113.667

Jiahu

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Jiahu (Sericae mediae physicalis)
Jiahu
Jiahu
Situs Jiahu in Serica

Jiǎhú sive litteris Sinicis 賈湖 est locus archaeologicus provinciae Henanensis in Serica, anno 1961 inventus, annis 1983-1987 et ab anno 2001 effoditus. Ibi homines culturae vel Peiligang incipientis vel aliae ea cognatae habitabant ab anno fere 9 000 usque ad annum fere 7 800 a.p. quo oppidum inundatione destructum est.

Vestigia plantarum edulium flotatione reperta sunt: Oryza sativa, domesticata ut videtur (nam in hac regione oryza sponte non crescebat) sed satis pauca, aliis alimentis partem magnam victualium comprehendentibus; Nelumbo nucifera, Quercus sive et Lithocarpus spp., Trapa sp., Glycine soja, graminumque Echinocloa sp., Digitaria sp. Vestigia piscium et crustacearum multa specierumque fere 20 animalium terrrestrium referuntur, inter quas Canis familiaris domesticatus, Sus scrofa fortasse domesticata sed pauca.

E vestigiis potionis fortis in patera repertis, iuxta ossa mortui cuiusdam deposita in sepulcreto Jiahu, Patricius McGovern praecepta recreavit vini vel cervisiae ex oryza, uvis silvestribus (fortasse Vitis heyneana), bacis speciei Crataegus pinnatifida et melle confectae. Quae cervisia nomine Chateau Jiahu anno 2010 venditata est.

In eodem sepulcreto reperta sunt ossa hominis qui fortasse samanaeus et certe musicus fuit, iuxta quem positae sunt tibiae duae, quibus etiam hodie musicus canere potuit. Testudines alibi pictogrammatibus inscriptae repertae sunt.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]