Res classicae

E Vicipaedia

Res classicae (locutio Neolatina) sunt corpus litterarum aliorumque operum antiquitatis Graecae et Romanae. Iam in Imperio Romano litterae et ars Graeciae colebantur. Medio Aevo studium certorum auctorum extentum est, operibus in monasteriis Europaeis, inter fines Constantinopolitanae Romanitatis et a sapientibus quisque? in terris Islamicis transcriptis et conversis. In Renascentia litterarum in Europa res classicae in maiorem eminentiam venerunt, et studium eorum pars essentialis fuit educationis generalis. Hodie studium rerum classicarum, quamquam aliquantum deminutum, adhuc locum in scholis et universitatibus tenet.

Contra locutiones Graecia classica (saeculorum V et IV a.C.n.) et lingua Latina antiqua (inter saecula I a.C.n. et III p.C.n.), res classicae sensu lato adhibentur, totum tempus antiquitatis (saecula VIII a.C.n. et V p.C.n.) describentes.

In certis traditionibus scholasticis, e.g. in Europa continentali contra Britanniam, anteponitur locutio philologia classica, quae emphasim in litteris et linguis et exclusionem historiae indicat.[1]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Vide commentarium polemicum Ioannis K. Newman in curriculo vitae eius.