Certamen Homeri et Hesiodi

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Certamen Homeri et Hesiodi (Graece: Ἀγὼν Ὁμήρου καὶ Ἡσιόδου) est recensio cuiusdam scriptoris incogniti tempore Hadriani (117-138 p.C.n.) florentis, cuius textus ex operibus Alcidamantis (ca. 400 a.C.) nominis "Mouseion" sumpsit. Agitur de ficto certamine poetico Homeri et Hesiodi. Sophistis exercitationi erat. Hexametrico versu compositum est. Eo in opere nobis tradita sunt fragmenta vitas utriusque scriptoris illustrantia.

Res[recensere | fontem recensere]

Certamen Chalcidae in Euboea agitur quod Hesiodus in opere suo (Opera et dies 650–59) se semel tantum in nave iter fecisse navigans Aulidem Chalcidam, dixit, ut in certamine ad honorem Amphidamantis, regis Chalcidis, habito, certaret. Ibi variis modis cum Homero de victoria actis demum rogatus, ut illustrissimam suorum operum partem recitaret, incipit versus agri culturam tractantos referre. Quo facto suadente quidem multitudo audientium Homerum laureari frater Alcidamantis Hesiodi victoriam adrogavit. Itaque Hesiodus praemium, quendam tripodem aeneum, vicit eumque musis Heliconidis dedicavit.

Textus[recensere | fontem recensere]

Constat textum 2. saeculo p.C.n. compositum esse quod imperatoris Hadriani (versus 33) mentionem facit. Fridericus Nietzsche censuit antiquiorem quendam textum eum antecessisse quem ex opere Alcidamantis nomine Mouseion 4. saeculo a.C. composito sumptum esse arbitratus est. Corrobata est inde haec opinio tribus papyris quibus nomen Alcidamantis subscriptum est.