Homo dominus
Appearance
Homo dominus (Theodisce: Herrenmensch) est notio philosophica, qua Fridericus Nietzsche suis in cogitationibus hominem qui se exemplum dictae Doctrinae dominantis ab illo philosopho excogitatae praebeat denotat.
Comparavit enim Nietzsche hominem "bonum" (id est homo dominus) hominibus "malis" (ceteri homines pravi). Quos homini dominanti sua sententia idcirca contemnendos esse cum fastidiosi atque obscuri sint. Qua de causa Nietzsche etiam Aristocratiam (Latine: dominatus optimorum hominum) ut voluntatem potentissimorum hominum importune imperio sine scrupulis uti percepit magnique aestimavit.