Roman numeral 10000 CC DD.svg

Schizophrenia

E Vicipaedia
(Redirectum de Insania)
Jump to navigation Jump to search
Esculaap4.svg
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.
Textile a patiente schizophrenico acu pictum.

Schizophrenia[1][2] (Graece σχιζοφρένεια < σχίζειν scindere + φρήν mens) est confusio mentis, cuius maiores proprietates sunt dissolutio processuum cogitandi et minima animi motuum facilitas.[3] Symptomata solita sunt delusiones paranoicae vel inexplicabiles, cogitatio confusa, alucinationes auditoriae, conversatio socialis infracta, motús animi deminuti, atque inertia generalis. Impetus symptomatum plerumque aetate adolescentiae vel primorum annorum maioritatis fit. Praevalentia per vitam in orbe terrarum est circa 0.3–0.7 centesima incolarum.[4] Diagnosis in moribus observatis relatisque patientis conditur. Hic morbus, olim simpliciter insania dictus, ab Eugenio Bleuler medico Helvetico anno 1911 nominatus est.[5]

Genetica, circumiectus in pueritia, neurobiologia, et processus psychologiae et societatis videntur factores contribuentes; nonnulla praeterea medicamenta vel recreationis vel praescriptanis symptomata efficere vel exaggerare possunt. Investigationes hodiernae personas a neurobiologia actas vehementius dicunt, quamquam singula causa organica inventa non est. Multae symptomatum mixturae, quae fieri possunt, disceptationes incitaverunt, utrum unam diagnosim confusam an nonnullas syndromas separatas repraesentant. Contra etymologiam nominis ex radicibus Graecis deductam, schizophrenia nec "personalitatem diffissam" nec "confusionem personalitatum multiplicium" significat, quarum altera hodie dissociativa identitatis perturbatio appellatur, condicio, cum qua schizophrenia in perceptione publica saepe permiscetur.[6] Nomen potius "diffisionem actionum mentis" significat ob symptomaticam morbi praesentationem.

Symptomata et signa[recensere | fontem recensere]

Schizophrenia morbus mentis ostendit perceptionum, cogitationum, animi habituum, morum perturbationes, quae symptomata positiva et negativa et cognitiva dicta designantur[7]. Scala symptomatum positivorum et negativorum (PANSS) severitatem illorum et positivorum et negativorum symptomatum aegrotorum metiuntur[8].

Symptomata positiva[recensere | fontem recensere]

Symptomata, quae in schizophrenia praesentia observantur, at non in valetudine, dicuntur positiva.

Haec symptomata de consuetudine pars psychosis dicuntur[9].

Halucinationes[recensere | fontem recensere]

Crystal 128 up.png Commentatio principalis: Halucinatio

Halucinatio est perceptio absentia correspondentis stimuli contempta. Schizophrenia aegrotis halucinationes inibi perceptiones normales videntur, saepe tum perceptio ea inopinata una cum delusione ab eis perspiciuntur. Non raro alias delusiones quoque sentiunt.

Symptomata negativa[recensere | fontem recensere]

Causae (aetiologia)[recensere | fontem recensere]

Factores geneticae et circumiectorum naturalium et imbecillitatis vulnera mentis defendi addunt initium schizophrenia[10][11].

Remissio in schizophrenia[recensere | fontem recensere]

Anno 2005 grex operarius "remissio in schizophrenia" (RSWG[12]) criteria remissionis in schizophreniae cursu divulgavit[13]. Criteria includunt duo elementa:

  1. Criteria symptomatum: Inclusa sunt articuli etiam de origine DSM-IV: Delusiones, alucinationes, mala cogitationis positiva, mores inordinati, affectio obtusa, apathia.
  2. Criterium temporale: Minimum 6 menses criteria symptomatum minus vel minime aestimanda sunt

Societas et cultura[recensere | fontem recensere]

Ioannes Forbes Nash, mathematicus Civitatum Foederatarum, Praemio Nobeliano Oeconomiae anno 1994 laureatus, schizophreniam passus est. Vita eius est fons pelliculae "A Beautiful Mind (Mens pulchra)", quae Praemium Academiae abstulit.

Liber Pulchra Mens, anno 1998 a Sylvia Nasar divulgatus, vitam Ioannis Forbes Nash mathematici et periti oeconomiae describit, qui, schizophrenia morbo suo contempto, anno 2015 Praemium Nobelianum oeconomicarum scientiarum accepit.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "F20: Schizophrenia" in MKB-10 = ICD-10
  2. Arnaudov, G.D. (1964). Terminologia medica polyglotta. Latinum-Bulgarski-Russkij-English-Français-Deutsch. Serdicae: Editio medicina et physcultura.
  3. "Schizophrenia," Concise Medical Dictionary (Oxford University Press, 2010), Oxford Reference Online, 29 Iunii 2010, (situs lucrativus)
  4. Jim van Os, S. Kapur (2009): Schizophrenia. In: Lancet, vol. 374, pagg. 635–45 [1]
  5. Jim van Os, S. Kapur (2009): Schizophrenia. In: Lancet, vol. 374, pagg. 635–45 [2]
  6. M. M. Picchioni, R. M. Murray (2007): Schizophrenia. In: British Medical Journal, vol. 335, pag. 91–95
  7. Stępnicki P., Kondej M., Kaczor A. A. (Aug 2018). "Current Concepts and Treatments of Schizophrenia". Molecules 23 (8): pii: E2087 
  8. Kay S. R., Fiszbein A., Opler L. A. (1987). "The positive and negative syndrome scale (PANSS) for schizophrenia". Schizophrenia bulletin 13 (2): 261-76 
  9. NIHM: Differentia inter psychosem et schizophreniam (Anglice)
  10. Davis J., Eyre H., Jacka F. N., Dodd S., Dean O., McEwen S., Debnath M., McGrath J. (Iun 2016). "A review of vulnerability and risks for schizophrenia: Beyond the two hit hypothesis". Neuroscience and biobehavioral reviews 65: 185-94 
  11. Owen M. J., Sawa A., Mortensen P. B. (Iul 2016). "Schizophrenia". Lancet 388 (10039): 86-97 
  12. Anglice: remission in Schizophrenia Working Group
  13. Andreasen N. C., Carpenter W. T. Jr., Kane J. M., Lasser R. A., Marder S. R., Weinberger D. R. (Mar 2005). "Remission in schizophrenia: proposed criteria and rationale for Consensus". American Journal of Psychiatriy 162 (3): 441-9 

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad schizophreniam spectant.