Reditus aeternus

E Vicipaedia
Nitezsche Basiliae circa 1875.

Reditus aeternus est notio universum redisse, et redire perrectum fore, per formam similem sui, infinite trans tempus et spatium infinitum. Quae primum in philosophia Indica et in Aegypto antiqua invenitur, et deinde a Pythagoreanis et Stoicis capta est. Antiquitate classica defecta et Christianitate late patente, notio reditus aeterni in humano cultu Occidentali desuefacta est, Friderico Nietzsche[1] excepto, qui hanc notionem ad multas ex suis aliis notionibus coniunxit, praecipue ad sententiam amoris fati. Praeterea, philosophica reditus aeterni notio ab Arthuro Schopenhauer tractata est; solum autem notio physica fuit, nullam reincarnationem supernaturale implicans, sed reditus entium eadem corpora habitantium. Tempus sic videtur non lineare, sed rotundum.

Propositio[recensere | fontem recensere]

Prima huius notionis propositio ex sumptione oritur probabilitatem mundum fieri sicut noster plus quam zerum esse (hoc scimus quia noster mundus exstat). Si spatium infinitum sit, tum cosmologia nobis dicit nostram exsistentiam infinite rediebit.[2]

Ludovicus Augustus Blanqui.

Anno 1871, Ludovicus Augustus Blanqui, cosmologiam Newtonianam assumens, ubi tempus et spatium infinita sint, dixit se monstravisse reditum aeternum esse certum mathematicum.[3] Tempore sub Einstein, erant qui dubitarent quidem tempus vel spatium infinitum esse, sed multa exemplaria notionem infinitatis spatii vel temporis suppeditaverunt quam coniectura reditus aeterni postulavit. Exemplar universi oscillatorii in physica adduci potest ut exemplum de quo modo universum per eosdem eventus infinite circumagitur.

Arthurus Stanley Eddington (1882–1944).

Arthuri Eddington notio sagittae temporis, exempli gratia, cosmologiam tractavit rem quae ad quendam punctum progreditur, post quem reversionem temporale patitur (quod, ut consequentia symmetriae T, statum chaoticum ob entropiam efficere habetur). Stephanus Hawking et J. Ricardus Gott exemplaria etiam proposuerunt, per quae universum iter transtemporale pati potest, dummodo aequilibrium massae et energiae aptam geometriam cosmologicam crearet.

Coniecturae multiversi in physica exemplaria describit ubi spatium vel tempus infinitum est, quamquam universa certa, cum eorum immanibus diruptionibus, finitae spatiotemporis bullae esse possunt.

Antiquitas classica[recensere | fontem recensere]

Scarabaeus in opere tectorio.

In Aegypto antiqua, scarabaeus signum videbatur novationis aeternae et reditus vitae, admonitio vitae venturae.[4]

Calendaria Maya et Azteca tempus etiam orbem ordinatum consideraverunt.

In Graecia antiqua, notio reditus aeterni cum Empedocle, Zenone Citieo, et insignissime Stoicismo coniungi solebat.[5]

Religio Iudaica[recensere | fontem recensere]

Scalae Iacobi Gulielmi Blake. Circa 1800, Museum Britannicum Londinii.

Tempus in religione Iudaica lineare est, finem habet, et ad caelum animi subit. Altius in animo gradi per quemque circulum annorum vel diem festum in pictura Scalarum Iacobi Gulielmi Blake monstratur, iter altius undulans pingens.

Religiones Indicae[recensere | fontem recensere]

Notio exemplarium circularium in religionibus Indicis, sicut Iainismus, Hinduismus, Sikhismus, Buddhismus, prominens est. Bhavacakra infinitum partus, vitae, et mortis orbem repraesentat, ex quo homo liberationem petiti. In Buddhismo Tantrico, rota temporis, Kalachakra appellata, notionem aeterni exsistentiae et scientiae orbis significat.[6]

Renascentia[recensere | fontem recensere]

Ouroboros.

Signum ouroboros, anguis vel draco qui suam caudam vorat, est alchemicum reditus aeterni signum perfectissimum. Alchemici-medici Renascentiae et Reformationis notionem rediti aeterni sciebant; Thomas Browne Eques, medicus et philosophus Britannicus, in A Letter to a Friend (circa 1657) signum ouroboros cum notione reditus aeterni coniunxit, sic:

Quod primus dies esse debet ultimus, quod cauda anguis in os redire debet subtiliter eo tempore, et quod ei die suarum partus finient, notabilis quidem concursatio est, quam astrologia, quamquam allevare callide conata est, solum cautissime praedicavit.[7]

Reditus aeternus attactus etiam fit in fine The Garden of Cyrus (Horti Cyri), orationis hermeticae Thomae Browne Equitis: "Omnia coeperunt ordinata; sic desinent, et sic invicem incipient."[8]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Sicut in Also sprach Zarathustra
  2. Tegmark 2003.
  3. Luminet 2008.
  4. Vide etiam Atum et Ma'at.
  5. Vide ekpyrosis.
  6. August Thalheimer: Introduction to Dialectical Materialism, ex Google Cache.
  7. Anglice: "that the first day should make the last, that the Tail of the Snake should return into its Mouth precisely at that time, and they should wind up upon the day of their Nativity, is indeed a remarkable Coincidence, which[,] tho Astrology hath taken witty pains to salve, yet hath it been very wary in making Predictions of it.
  8. Anglice: "All things began in order, so shall they end, and so shall they begin again."

Bibliographia[recensere | fontem recensere]