Jump to content

Theodorus Dostoevskij

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Wikidata Theodorus Dostoevskij
Res apud Vicidata repertae:
Theodorus Dostoevskij: imago
Theodorus Dostoevskij: imago
Theodorus Dostoevskij: subscriptio
Theodorus Dostoevskij: subscriptio
Nativitas: 30 Octobris 1821; Moscua
Obitus: 28 Ianuarii 1881; Petropolis
Patria: Imperium Russicum

Familia

Genitores: Mikhail Andreyevich Dostoevsky; Maria Fiodorovna Dostoïevskaïa
Coniunx: Anna Dostoyevskaya, Maria Dostoevskaya
Proles: Lyubov Dostoevskaya

Memoria

Sepultura: Sepulcretum Tichvinense

Theodorus Michaelis filius Dostoevskij (Russice Фёдор Михайлович Достоевский, tr. Fëdor Michajlovič Dostoevskij), qui 11 Novembris 1821 natus vixit usque ad 9 Februarii 1881, fuit unus e clarissimis scriptoribus pedestribus Russiae. Cuius mythistoriae maiores sicut Crimen et poena et Fratres Karamazov maximi momenti erant ad sui aevi historiam spiritualem. Scripta Theodori Dostoevskij perscrutantur animam humanam simul mutatam cum societate atque civitate Russicis per saeculum undevicesimum. Putatur a multis auctor fuisse philosophiae existentialisticae.

Theodorus Dostoevskij natus est die 30 Octobris secundum Calendarium Iulianum (11 Novembris secundum Gregorianum) anno 1821, Moscuae in urbe, in valetudinario pro hominibus pauperis, ubi pater eius medicus fuit.

Anno 1846 mythistoriam suam primam, Homines pauperes, in lucem edidit. Bessario Belinskij, criticus notissimus, eam pro depictionem tragoediae socialis "hominis parvi" laudavit. Praeterea, opera eius prima a Nicolao Nekrasov humanismi causa magni aestimata sunt.

Ab anno 1847, scriptor iuvenis in circulis rerum novarum cupidorum interfuit. Die 22 Decembris 1849 ei iam propter res novas petitas ad mortem damnato et ad supplicium ducto a Nicolao I imperatore Russiae venia data est. Non morte, sed adinstar initio ergastulo et dein munu militari in Siberia affectus, illo tempore homo maxime religiosus factus est. Anno 1857 Dostoevskij amnestiam plenam recepit, anno 1859 autem Petropolim rediit.

Annis sequentibus Dostoevskij opera sua clarissima scripsit. Ab anno 1877 socius correspondens Academiae Scientiarum Petropolitanae fuit.[1]

Obiit Petropoli, die 28 Ianuarii Calendarii Iuliani (9 Februarii Calendarii Gregoriani) anno 1881.

Opera maiora

[recensere | fontem recensere]
  • Бедные люди (Homines pauperes) (1846)
  • Двойник. Петербургская поэма (Alter Ego. Poema Petropolitanum) (1846)
  • Неточка Незванова (Netočka[2] Nezvanova) (1849)
  • Село Степанчиково и его обитатели (Vicus Stepančikovo et incolae eius) (1859)
  • Униженные и оскорбленные (Minuti et violati) (1861)
  • Записки из мертвого дома (Scripta e domo mortuorum vel ...e domo mortua) (1862)
  • Записки из подполья (Scripta ex inferis vel Scripta e puteo, Scripta ex apotheca subterranea) (1864)
  • Преступление и наказание (Crimen et poena) (1866)
  • Игрок (Aleo) (1867)
  • Идиот (Idiota) (1869)
  • Бесы (Simulacra vel Daemones) (1872)
  • Подросток (Adolescens) (1875)
  • Братья Карамазовы (Fratres Karamazov) (1880)
  • Дневник писателя (Diarium scriptoris) (1873-1881)

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • W. J. Leatherbarrow, Fedor Dostoevsky. A Reference Guide, Bostoniae 1990.
  • Michel Niqueux, Dictionnaire Dostoïevski, Parisiis 2021.
  1. "Imperialis Academia Scientiarum Petropolitana virum clarissimum Theodorum Мichaelis filium Dostoiefski de literis augendis egregie meritum socium ab epistolarum commercio in linguae Rossicae sectione rite elegit electumque literis his publicis renuntiavit die XXIV mensis Decembris anni MDCCCLXXVII."[1]
  2. Vel Anna, Annula (Netočka de Annette ductum est).

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Theodorum Dostoevskij spectant.
Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum • Treccani • Store norske leksikon • • Grove Art