Jump to content

Ferdinandus I (imperator)

E Vicipaedia
Vide etiam paginam discretivam: Ferdinandus I.
Ferdinandus I
PROXIMUS A SUMMO FERDINANDUS CAESARE CARLO REX ROMANORUM SIC TULIT ORA GENAS AET[ATIS] SUAE XXIX ANNO M D XXXI

Ferdinandus I (natus Compluti die 10 Martii 1503; mortuus Vindobonae die 25 Iulii 1564) fuit imperator Sacri Romani Imperii ab anno 1558; iam ab anno 1526 fuerat rex Boemiae ac Hungariae. Sepultus est cum uxore eius Anna, filia regis Hungariae Bohemiaeque Ladislai II., in Ecclesia Sancti Viti in Arce Regia Pragensi.

Filius Philippi I regis Castellae patre mortuo in Hispania educatus est. Avus eius Ferdinandus II (rex Aragonum) voluit hereditatem inter fratres Carolum et Ferdinandum dividi. Sed Caroli insatiabilis ambitio incepto huic contraria erat. Ferdinandus missus est anno 1517 in Bataviam Pacto Wormatiensi tantummodo terras Austriacas nacturus: i.e. archiducatum Austriam, Styriam, Carinthiam, Carniolam et Tirolim. Frater insuper pro absentia propria ordinavit quod Ferdinandus vicarius res Germaniam spectantes moderaretur.

Anno 1521 in matrimonium duxit Annam Iagellonicam, natam Ladislai II regis Bohemiae et Hungariae; postquam gener Ludovicus II in bello contra Turcas mortuus est, Ferdinandus electus est rex civitatum citatarum. In Hungaria autem Ioannes Zápolya seditionem fecit et se regem declaravit Suleimano I sultano auxiliante. Pactione Magnovaradini rebus minoribus contentus factus est; post mortem anno 1540 autem vidua Isabella, Turcis iuvantibus, pro filio Ioanne Sigismundo pupillari hereditatis patrii totius iura erogabat. Neque res in Hungaria, antequam anno 1562 pax cum Turcis conciliaretur, tranquillari potuerunt. In Bohemia autem Reformationis sectatores animas excitaverunt, qui clade apud Mühlberg commissa anno 1547 repulsi sunt. Anno 1530 a Ferdinando Ducatus Virtembergiae acquisitus est, qui anno 1519 duci Udalrico ereptus erat. In requirenda terra sua Udalricus anno 1534 Ferdinando Virtembergiam tamquam feudum regium concedere debuit. Cum iste Udalricus in Liga Smalcaldica contra imperatorem pugnaret, iura iterum perdidit; res anno 1552 duce Christophoro ordinatae sunt. Ferdinandus autem die 5 Ianuarii 1531 Aquisgrani coronam regiam Germanicam adeptus est. Pro fratre Carolo diaetis plurimis praefuit. Anno 1552 statuta Bataviensia subsignavit et anno 1555 Pacem Augustanam. Post abdicationem fratris anno 1558 imperator creatus est papa Paulo IV invito.

Ferdinandus catholicissimus mox intellexit, protestantismum vix opprimi posse. Die 12 Martii 1523 Ferdinandus adhuc edictum contra protestantes promulgaverat atque libros tractatusque eorum supprimi iusserat. Politicus homo egregius cautusque postea protestantibus parcebat compromissa diligens. Absolutismus papalis et Ecclesiae Catholicae status deplorabilis eum excitabant atque maestabant. Neque Concilium Tridentinum postulationibus eius sufficiebat. Cum filius Maximilianus II anno 1562 rex Romanus electus esset, terras suas inter filios Maximilianum, Ferdinandum est Carolum separavit. Quoad efficacitatem administrationis et politicae fiscalis rex vere exemplaris fuit.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Paula S. Fichtner, Ferdinand I of Austria: The Politics of Dynasticism in the Age of the Reformation. Boulder Colorati: East European Monographs, 1982. ISBN 0914710958
  • Paula Sutter Fichtner: Ferdinand I. Wider Türkennot und Glaubensspaltung. Styria, Graecii 1986, ISBN 3-222-11670-9.
  • Tibor Simanyi: Er schuf das Reich: Ferdinand von Habsburg. Amalthea, Vindobonae/Monaci1987, ISBN 3-85002-224-2.
  • Ernst Laubach: Ferdinand I. als Kaiser. Politik und Herrscherauffassung des Nachfolgers Karls V. Aschendorff, Monasterii 2001, ISBN 3-402-05165-6.
  • Adam WandruszkaFerdinand I.. In: Neue Deutsche Biographie (NDB). Band 5, Duncker & Humblot, Berlin 1961, S. 81–83 (Digitalisat).,
  • Karl Oberleitner: Österreichs Finanzen und Kriegswesen unter Ferdinand I. vom Jahre 1522 bis 1564. Hof- u. Staatsdruckerei, Vindobonae 1859.
  • Winfried Eberhard: Monarchie und Widerstand. Zur ständischen Oppositionsbildung im Herrschaftssystem Ferdinands I. in Böhmen. Oldenbourg, Monaci 1985, ISBN 3-486-51881-X.
  • Anita Ziegerhofer: Ferdinand I. und die steirischen Stände. Dargestellt anhand der Landtage von 1542 bis 1556. dbv, Graecii 1996, ISBN 3-7041-9062-4.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Reges Hungariae

Stephanus I (1000–1038) Petrus Orseolus (1038–1041) — Samuel Aba (1041–1044) — Petrus Orseolus (iterum) (1044–1046) — Andreas I (1046–1060) — Bela I (1060–1063) — Salomon (1063–1074) — Geza I (1074–1077) — Sanctus Ladislaus I (1077–1095) — Colomanus (1095–1116) — Stephanus II (1116–1131) — Bela II (1131–1141) — Geza II (1141–1162) — Stephanus III (1162–1172) — Ladislaus II (1162–1163) — Stephanus IV (1163–1165) — Bela III (1172–1196) — Emericus (1196–1204) — Ladislaus III (1204–1205) — Andreas II (1205–1235) — Bela IV (1235–1270) — Stephanus V (1270–1272) — Ladislaus IV (1272–1290) — Andreas III (1290–1301) — Venceslaus (1301–1305) — Otto (1305–1307) — Carolus I (1307–1342) — Ludovicus I (1342–1382) — Maria (1382–1395) — Carolus II (1385–1386) — Sigismundus (1395–1437) — Albertus (1437–1439) — Vladislaus I (1439–1444) — Ladislaus V (1444–1457) — Matthias Corvinus (1458–1490) — Vladislaus II (1490–1516) — Ludovicus II (1516–1526) — Ferdinandus I (1526–1564) — Maximilianus (1564–1576) — Rudolphus (1576–1608) — Matthias II (1608–1619) — Ferdinandus  II (1619–1637) — Ferdinandus III (1637–1657) — Ferdinandus IV (1647–1654) — Leopoldus I (1657–1705) — Iosephus I (1705–1711) — Carolus III (1711–1740) — Maria Theresia (1740–1780) — Iosephus II (1780–1790) — Leopoldus II (1790–1792) — Franciscus I (1792–1835) — Ferdinandus V (1835–1848) — Franciscus Iosephus I (1848–1916) Carolus IV (1916–1918)