Ferdinandus I (imperator Austriae)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Ferdinandus I Austriae

Vide etiam paginam discretivam: Ferdinandus I

Ferdinandus I (natus Vindobonae die 19 Aprilis 1793 – obiit Pragae die 29 Iunii 1875) fuit imperator Austriae et rex Bohemiae a die 2 Martii 1835 usque ad abdicationem die 2 Decembris 1848, rex Hungariae autem iam ab anno 1830. Die 28 Septembris 1830 coronatus est Ferdinandus vivente patre Francisco in regem Hungariae Posonii. Ferdinandus fuit ultimus rex Hungariae, qui coronatus est Posonii, et fuit etiam ultimus coronatus rex Bohemiae. Coronatio eius in regem Bohemiae celebrata est Pragae die 7 Septembris 1836.

Vita[recensere | fontem recensere]

Austriae rectores veri annis inter 1836 et 1848: archidux Ludovicus Iosephus, gravio Kolowrat-Liebsteinsky, princeps Metternich ...

A pueritia corpore debilis eruditionem vix aptam ad quaestiones politicas magnas solvendas habuit, qui clementia et sinceritate homnes fascinabatur.[1] Inter studia eum maxime scientia heraldica, technologia et agricultura alliciebant. Haud ante annum 1829 consiliorum conventibus interfuit et nonnumquam ei ab imperatore Francisco munera minora mandata sunt. Die 9.8.1832 feliciter insidiis Francisci Reindl, centurionis cuiusdam munere exsoluti, salvus evadens aegritudine longa affectus est. Die 2.3.1835 imperator factus gubernio fidebat, cui adessent avunculus archidux Ludovicus Iosephus, frater archidux Franciscus Carolus (pater imperatoris Francisci Iosephi I), princeps Clemens Metternich et gravio Franciscus Antonius de Kolowrat-Liebsteinsky. Cum die 6.9.1838 Langobardiae rex coronatus est omnibus scelestis politicis Italicis amnestiam concessit. Quando rebelliones vere anni 1848 ortae sunt cum familiaribus aulicis Aenipontum confugit unde mense Augusto Vindobonam revenit. Eversionibus Octobribus autem Olomucium petivit. Ibi improles coronam deposuit, et in favorem nepotis Francisci Iosephi imperium abdicavit. Postea plerumque Pragae cum uxore Anna Maria remotus vitam degebat. Obiit anno 1875 in arce Pragensi et sepultus est Vindobonae.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Id in epithetis videtur: Theodisce Ferdinand der Gütige, Hungarice Jóságos Ferdinánd, Bohemice Ferdinand Dobrotivý.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ferdinandum I spectant.
Reges Hungariae
Arms of Hungary.svg
Stephanus I (1000–1038)

Petrus Orseolus (1038–1041) — Samuel Aba (1041–1044) — Petrus Orseolus (iterum) (1044–1046) — Andreas I (1046–1060) — Bela I (1060–1063) — Salomon (1063–1074) — Geza I (1074–1077) — Sanctus Ladislaus I (1077–1095) — Colomanus (1095–1116) — Stephanus II (1116–1131) — Bela II (1131–1141) — Geza II (1141–1162) — Stephanus III (1162–1172) — Ladislaus II (1162–1163) — Stephanus IV (1163–1165) — Bela III (1172–1196) — Emericus (1196–1204) — Ladislaus III (1204–1205) — Andreas II (1205–1235) — Bela IV (1235–1270) — Stephanus V (1270–1272) — Ladislaus IV (1272–1290) — Andreas III (1290–1301) — Venceslaus (1301–1305) — Otto (1305–1307) — Carolus I (1307–1342) — Ludovicus I (1342–1382) — Maria (1382–1395) — Carolus II (1385–1386) — Sigismundus (1395–1437) — Albertus (1437–1439) — Vladislaus I (1439–1444) — Ladislaus V (1444–1457) — Matthias Corvinus (1458–1490) — Vladislaus II (1490–1516) — Ludovicus II (1516–1526) — Ferdinandus I (1526–1564) — Maximilianus (1564–1576) — Rudolphus (1576–1608) — Matthias II (1608–1619) — Ferdinandus  II (1619–1637) — Ferdinandus III (1637–1657) — Ferdinandus IV (1647–1654) — Leopoldus I (1657–1705) — Iosephus I (1705–1711) — Carolus III (1711–1740) — Maria Theresia (1740–1780) — Iosephus II (1780–1790) — Leopoldus II (1790–1792) — Franciscus I (1792–1835) — Ferdinandus V (1835–1848) — Franciscus Iosephus I (1848–1916)

Carolus IV (1916–1918)