Ferdinandus II (rex Aragonum)
Obitus: 23 Ianuarii 1516; Casa de Santa María
Patria: Corona Aragoniae
Familia
Coniunx: Isabella I, Germaine of Foix
Proles: Ioanna, Isabel of Aragon, John, Prince of Asturias, Maria of Aragon, Catharina Aragonensis, Alonso de Aragón, John of Aragon, Prince of Girona, Alonso de Estrada, Miguel Fernandez Of Grenade, Q131036818
Familia: House of Trastámara
Memoria
Insignia heraldica
Ferdinandus II qui dicitur Rex Catholicus[1] (natus die 10 Martii 1452; die 23 Ianuarii 1516 mortuus), solus filius Ioannis II Aragoniae et Ioannae Enriquez, fuit rex Coronae Aragoniae ab anno 1479 usque ad annum 1516 et rex Coronae Castellae iure uxoris. Anno enim 1469 Ferdinandus Isabellam I reginam Castellae in matrimonium duxit: ambo ergo Reges Catholici Hispaniae appellantur). Isabella et Ferdinando filius unus, quattuor filiae nati sunt:
- Isabella Aragonensis (regina Portugalliae)
- Ioannes Aragonensis (princeps Asturiarum)
- Ioanna (regina Castellae et Legionis)
- Maria Aragonensis (regina Portugallie)
- Catharina Aragonensis (regina Angliae)
Civitas a coniunctione personae regum Coronae Aragoniae et Coronae Castellae constituta appellata est Monarchia Hispanica.
Die 2 Ianuarii 1492 post bellum decem annorum ultimam civitatem Islamicam in Hispania, Regnum Granatae, profligatum est. Postea per diem 31 Martii 1492 Reges Catholici alii Islamici et Iudaei ex finibus terrarum Monarchiae Hispanicae expulerunt.
Iussu Regum Catholicorum, die 12 Octobris 1492, Christophorus Columbus, Indias quaerens, Americam invenit.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ "Ferdinandus Catholicus, Arragonius, Hispaniae Rex": titulus imaginis (NB: in fontibus interretialibus "Arragonoius" falso saepe legitur)
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Christophorus Columbus (1493). In laudem Serenissimi Ferdinandi, Hispania(rum) Regis, Bethicae & regni Granatae obsidio victoria & triu(m)phus. Et De insulis in Mari Indico nuper inuentis. Basileae: Iohann Bergmann de Olpe
Ranimirus I 1035 • Sanctius 1063 • Petrus I 1094 • Alphonsus I 1104 • Ranimirus II 1104 • Petronilla 1137 • Alphonsus II 1162 • Petrus II 1196 • Iacobus I 1213 • Petrus III 1276 • Alphonsus III 1285 • Iacobus II 1291 • Alphonsus IV 1327 • Petrus IV 1336 • Ioannes I 1387 • Martinus 1396 • Ferdinandus I 1412 • Alphonsus V 1416 • Ioannes II 1458 • Ferdinandus II 1479 • Ioanna 1516–1556 | |