Jump to content

Carolus VI (imperator)

E Vicipaedia
Carolus VI.
Vide etiam paginam fere homonymam: Carolus VI (rex Francorum).

Carolus VI, natus Carolus Franciscus Iosephus Venceslaus Balthasar Ioannes Antonius Ignatius (Vindobonae, 1 Octobris 168520 Octobris 1740), fuit electus Romanorum Imperator.

Vita (politica)

[recensere | fontem recensere]
Elisabetha Christina mulier regnatrix Hispaniae provisoria in Catalaunia ovationibus salutatur
Monetae cum facia imperatoris et aquila bicipiti

Carolo II mortuo Carolus coronam Hispanicam subsidio potestatum maritimarum appetebat genti Burboniae debilitandae. Itaque sub titulo Caroli III regis Hispaniae anno 1703 primum Angliam appulsit unde mense Ianuario 1704 cum duodecim milia mercennariorum ex Anglia et Batavia oriundorum Olisiponem venit. Aula enim Lusitanica ei socia erat. Postea navigatum est in Catalauniam: ibi vere fideles amicos et sectatores inventi sunt qui postea cum Carolo in Austriam transierunt. Hispanorum multitudo autem, praesertim Castellae terrae Philippum Andegavensem magis fovebant. Madriti, quod Carolus noster bis intraverat, breviter manere potuit Hispanis generatim de peregrinis diffidentibus. Copiae alienae Europae centrales cum milititibus protestanticis, praetorium non unanime et vis militaris Francica potentissima consilia coronae obtinendae ad irritum ducebant. Cum frater Iosephus I anno 1711 sine heredibus maribus naturae concessisset, Carolus matronam Elisabetham Christinam principissam Brunsvici-Guelpherbyti reginam Hispanicam installavit. Vindobonam reversus imperium terrarum Habsburgicarum carpsit et mense Decembri 1711 imperatoria coronatio fieri potuit. Quoniam autem sic minae unionis inter Austriam et Hispaniam non minutae sunt, potestates maritimae anno 1713 cum Francia Pacem Traiecti ad Rhenum concluderunt et Hispania in manus gentis Burboniae commendaverunt. Bellicosum annum vanum post Carolus denique pacto Rastatt die 7 Martii 1714 subsignato sorti oboedivit.[1]

Territoria Austriae addita (Belgium, Mediolanum, Neapolis, Sardinia - quae insula postea cambiata est pro Sicilia) administrationem specialem nacta sunt exsulibus Hispanis moderantibus. Quamquam Bellum Turcicum anno 1716 indictum et pax anno 1718 Požarevac facta Austriacis cum lucratione Serbiae et partis Valachiae feliciter evenenerat, Eugenius princeps Sabaudiensis victor splendidus potestatem priscam in rectione perdidit factione Hispanica praevalente.

Carolus VI maxime timebat, ne stirps feminea propria stirpi Iosephi I cedere deberet. Quamobrem sic dicta Sanctio pragmatica die 19 Aprilis 1713 promulgata est; tris annos post filius Caroli unus mortem obiit. Cum neptes principibus Bavariae et Saxoniae nupsisset, hereditati desperare debuerunt. Statim post Carolus VI tractavit cum terrarum suarum ordinibus omnibus, cum Croatia, Hungaria, Tiroli, cum Bohemia etc. et anno 1724 cum Batavia. Promissum est terras Austriacas in sempiternum individuas fore et filiam primigenem Mariam Theresiam recturam.

Quo facto conventis diversis internationalibus terrae Europaeae omnes pellendae erant in approbationem Sanctionis pragmaticae. Franciae et Hispaniae ita indulsum est, ut Bellum de successione Polonica infelix anno 1735 Neapolis et Siciliae amissionem provocavit. Simul Lotharingia paullatim parata est ad incorporationem Francicam. Tum etiam Societates Indiae orientalis in manus Batavicas assignatae sunt et regi Borussico saltem promissum est lucrum Iuliaci et Ducatus Bergensis (nunc in Rhenania Septentrionali-Vestfalia). Sed omnes istae pactiones Carolum imperatorem enervabant et Austriae vis bellica sensim decrescebat. Postquam in bello Turcico novo Russia socia permale pugnatum est, anno 1739 in pace Singiduni conciliata commoda Austriaca cuncta in Paeninsula Balcanica accepta amissa sunt.

Carolus VI vir doctus et artium scientiarumque promotor maximus fuit, sed paulo contumax et in rebus politicis interdum nimis rusticus et obsequiosus. Anno 1723 coronatus est in regem Bohemiae in ecclesia sancti Viti Pragensi. Ab anno 1735 usque ad mortem, Carolus etiam fuit dux Parmae et Placentiae.

Monumentum in pylis montanis Semmering errectum: namque imperator Tergeste contenturus stratam novam ociter trans montes inter Austriam Inferiorem et Styriam fieri iussit

Carolus Sextus, Divina favente Clementia, electus Romanorum Imperator semper Augustus, ac Germaniae, Hispaniarum, utriusque Siciliae, Hungariae, Bohemiae, Dalmatiae, Croatiae, Sclavoniaeque Rex, Archidux Austriae, Ducatus Burgundiae, Brabantiae, Mediolani, Mantuae, Styriae, Carinthiae, Carniolae, Limburgi, Lucemburgi, Geldriae, Wurtembergae, superioris et inferioris Silesiae, Calabriae, Princeps Sueviae; Marchio Sacri Romani Imperii, Burgoviae, Moraviae, superioris et inferioris Lusatiae; Comes Habspurgi, Flandriae, Tyrolis, Ferretis, Kiburgi, Goritiae et Namurci, Lantgravius Alsatiae, Dominus Marchiae Sclavoniae, Portus Naonis, et Salinarum, etc.

In decreto 27 Ianuarii 1712 edicto legimus titulum hunc[2]: Wir, Karl der Sechste von Gottes Gnaden erwählter Römischer Keyser, zu allen Zeiten Mehrer des Reichs, in Germanien, zu Castilien, Legion, Aragon, Beyder Sicilien, zu Hierusalem, Hngarn, Böheimb, Dalmatien, Croatien, Navarra, Toleto, Valenz, Gallicien, Majoricarum, Sevila, Sardinia, Corduba, Corsica, Murcia, Giennis, Algarbien, Algezirae, Gibraltaris, der Insulen Canariae und Indiarum, der Insulen und Terrae Firmae des Meers Eceani König etc. Erzherzog zu Österreich, Herzog zu Burgund, zu Braband, zu Meyland, zu Steyer, zu Kärnthen, zu Crain, zu Lüzelburg, Würtemberg, zu Ober- und Nieder Schlesien, Athenarum und Neopatriae, Fürst zu Schwaben, Markgraf der Heiligen Römischen Reichs zu Burgau, zu Mähren, zOber- und Nieder Lausitz, gefürsteter Graf zu Habsburg, zu Flandern, zu Tyroll, zu Barchinon, zu Pfierd, zu Kyburg, zu Görtz, Rossilion und Ceritania, Landtgraf in Elsaß, Marggraf zu Oristani und Graf zu Gocceani, und zu Gradiska, Herr auf der Windischen Mark, zu Portenau, Biscajae, Molini, zu Salins, zu Tripoli und zu Macheln.'

Sigillum imperatoris hanc inscriptionem praebet: CAROL · VI. · D.G · ROM : IMP : S · A · GER : HISP : HUNG : BOH :[UTR:SIC] : HYER : ET INDIARŪ : RX · ARC : D · AUS · D : BURG : BRAB : MEDIOL · PR : SUEV : CATAL · MAR · S · R · I · COM : HABS · FL : TYR :, quae perscripta est „Carolus VI. Dei Gratia Romanorum Imperator semper Augustus Germaniae Hispaniae Hungariae Bohemiae utriusque Siciliae Hyerosolymis et Indiarum Rex, Archidux Austriae, Dux Burgundiae Brabantiae Mediolani Princeps Sueviae Catalaniae Marchio Sacri Romani Imperii Comes Habsburgi Flandriae Tyrolis“.

Barcinonae 1 Augusti 1708, Carolus uxorem Elisabetham Christinam, filiam Ludovici Rudolphi, Ducis Brunsvicensis, duxit. Ex illo coniugio hi filii nati sunt :

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Haupt, Herbert. Kunst und Kultur in den Kameralzahlamtsbüchern Kaiser Karls VI. Vindobonae: F. Berger, 1993.
  • Hughes, Michael. Law and politics in eighteenth century Germany: the Imperial Aulic Council in the reign of Charles VI. Woodbridge in Suffolcia: Royal Historical Society, 1988.
  • León, Virginia. Carlos VI : el emperador que no pudo ser rey de España. Matriti: Aguilar, 2003.
  • León Sanz, Virginia. El Archiduque Carlos y los austracistas: guerra de sucesión y exilio. 2a editio. Sant Cugat: Arpegio, 2014.
  • Kambič, Marko. Recepcija rimskega dednega prava na Slovenskem s posebnim ozirom na dedni red Karla VI. Aemonae: Zal. ZRC, 2007.
  • Alfred von Arneth:  "Karl VI., römisch-deutscher Kaiser", in: Allgemeine Deutsche Biographie, vol. 15 (Lipsiae: Duncker & Humblot, 1882), p. 206–219.
  • Max BraubachKarl VI., Kaiser. In: Neue Deutsche Biographie (NDB). Band 11, Duncker & Humblot, Berlin 1977, S. 211–218 (Digitalisat).
  • Hans-Josef Olszewsky, "Carolus VI (imperator)" in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon  vol. 3 (Herzberg, 1992. ISBN 3-88309-035-2) , columnae 1151–1157 (Theodisce)
  • Bernd Rill: Karl VI. Habsburg als barocke Großmacht. Graecii 1992, ISBN 3-222-12148-6.
  • Hans Schmidt: Karl VI. 1711–1740. In: Anton Schindling, Walter Ziegler (edd.): Die Kaiser der Neuzeit 1519–1918. Heiliges römisches Reich, Österreich, Deutschland. Beck, Monaci 1990, ISBN 3-406-34395-3, p. 200–214.
  • Stefan Seitschek, Herbert Hutterer, Gerald Theimer (ed.): 300 Jahre Karl VI. 1711-1740. Spuren der Herrschaft des „letzten“ Habsburgers. Österreichisches Staatsarchiv, Vindobonae 2011 (in interreti)
  • Stefan Seitschek: Die Tagebücher Kaiser Karls VI. Zwischen Melancholie und Arbeitseifer. Horn 2018, ISBN 978-3850288569
  • Claudia Michels: Karnevalsoper am Hofe Kaiser Karls VI. (1711-1740). Kunst zwischen Repräsentation und Amusement (= Publikationen des Instituts für Österreichische Musikdokumentation, Band 41). Hollitzer, Vindobonae 2019, ISBN 978-3-99012-366-9

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Carolum VI imperatorem spectant.
  1. Ea pax tunc inusitate non Latine sed Francogallice stipulata est praefecto militum Francogallico Villars Latine prorsus nesciente: cf. commentationem Ferdinandi Brunot de Francico tamquam lingua diplomatica[nexus deficit]
  2. https://heraldica.org/topics/royalty/royalstyle.htm#austria quaesitum 25 Aprilis 2019
Reges Hungariae

Stephanus I (1000–1038) Petrus Orseolus (1038–1041) — Samuel Aba (1041–1044) — Petrus Orseolus (iterum) (1044–1046) — Andreas I (1046–1060) — Bela I (1060–1063) — Salomon (1063–1074) — Geza I (1074–1077) — Sanctus Ladislaus I (1077–1095) — Colomanus (1095–1116) — Stephanus II (1116–1131) — Bela II (1131–1141) — Geza II (1141–1162) — Stephanus III (1162–1172) — Ladislaus II (1162–1163) — Stephanus IV (1163–1165) — Bela III (1172–1196) — Emericus (1196–1204) — Ladislaus III (1204–1205) — Andreas II (1205–1235) — Bela IV (1235–1270) — Stephanus V (1270–1272) — Ladislaus IV (1272–1290) — Andreas III (1290–1301) — Venceslaus (1301–1305) — Otto (1305–1307) — Carolus I (1307–1342) — Ludovicus I (1342–1382) — Maria (1382–1395) — Carolus II (1385–1386) — Sigismundus (1395–1437) — Albertus (1437–1439) — Vladislaus I (1439–1444) — Ladislaus V (1444–1457) — Matthias Corvinus (1458–1490) — Vladislaus II (1490–1516) — Ludovicus II (1516–1526) — Ferdinandus I (1526–1564) — Maximilianus (1564–1576) — Rudolphus (1576–1608) — Matthias II (1608–1619) — Ferdinandus  II (1619–1637) — Ferdinandus III (1637–1657) — Ferdinandus IV (1647–1654) — Leopoldus I (1657–1705) — Iosephus I (1705–1711) — Carolus III (1711–1740) — Maria Theresia (1740–1780) — Iosephus II (1780–1790) — Leopoldus II (1790–1792) — Franciscus I (1792–1835) — Ferdinandus V (1835–1848) — Franciscus Iosephus I (1848–1916) Carolus IV (1916–1918)