Ottocarus II (rex Bohemiae)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ottocarus II in Chronico Aulae Regiae depictus

Ottocarus II (Bohemice Přemysl Otakar II.; natus circa annum 1233 - obiit die 26 Augusti 1278 in proelio apud Dürnkrut in Austria) fuit quintus rex Bohemiae et etiam dux Austriae, Styriae, Carinthiae, marchio Moraviae, dominus Carniolae, Egrae ac Portus Naonis. Sepultus est Pragae in ecclesia cathedrali sancti Viti.

Familia[recensere | fontem recensere]

Ottocarus erat filius regis Bohemiae Venceslai I et uxoris eius Cunegundis, nepotis imperatoris Friderici I.

Coniuges et liberi[recensere | fontem recensere]

Corona sepulcralis regis Ottocari II

Ottocarus duas coniuges habebat. Prima erat Romanorum regina Margaretha, filia ducis Austriae, quondam uxor Romanorum regis Henrici. Ex uxore secunda Cunegunde de Hungaria (12881335) genuit liberos qui sequuntur:

  • Cunegundis (1265 nata, 1321 mortua), uxor Boleslai II, ducis Mazoviensis, postea abbatissa monasterii sancti Georgii in castro Pragensi
  • Agnes (1269 nata, 1296 mortua), uxor Rudolphi, filii imperatoris Rudolphi I
  • Venceslaus II (1271 natus, 1305 mortuus), rex Bohemiae et Poloniae

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad regem Ottocarum II spectant.