Varadinum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Varadinum
Res apud Vicidata repertae:
Varadinum: insigne
Civitas: Romania
Locus: 47°4′20″N 21°55′16″E
Numerus incolarum: 196 367
Zona horaria: UTC+2
Situs interretialis

Gestio

Praefectus: Ilie Bolojan, Florin Birta
Procuratio superior: Bihor

Geographia

Superficies: 116.1±0.01 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Biharia

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Ceyrat, Coslata, Debrecinum, Givatayim, Ivano-Frankivsk, Cassovia, Linköping Municipality, Mantua, Diamantina

Tabula aut despectus

Varadinum: situs
Curia Varadini.

Varadinum (Dacoromanice: Oradea;Hungarice: Nagyvárad; Theodisce: Großwardein) urbs in Romania est, in Biharensi comitatu Transsilvaniae. Urbs ipsa 196.367 incolas habet (secundum censum 2011); area metropolitana cuncta circa 220,000 habet. Varadinum inter urbes florentissimas Romaniae est.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Urbs prope finem Hungaricam est, ad Chrysium Rapidum flumen.

Historia[recensere | fontem recensere]

Varadinum historiam inivit in 1113. Arx Varadinensis, cuius ruinae etiamnunc manent, primo in 1241 nominatus est propter reparationes rapidas et subsidiarios necesse ut impetum in urbem a Mogolibus et Tartaris praeveniant. Non ante saeculum 16 autem erat quod urbs in vero increscere incepit. In saeculo 18, Franciscus Antonius Hillebrandt architectus Vindobonensis urbem designavit secundum modum Barocum; a 1752 multa aedificia historica constructa sunt, sicut Ecclesia Cathedralis Rom.Cat.(baroc), Palatium Episcopi, et Muzeul Ţării Crişurilor (Museum Terrae Chrysii).

Oeconomia nationalis[recensere | fontem recensere]

Varadinum perdiu inter urbes florentiores Romaniae erat, propter locatione prope finem Hungaricam quae portus ad Europam Occidentalem esse facit. Post 1989, Varadinum renovationem fiscalem expertum est, non nimis de industria technica sed magis de industria ministratoria, propter basim sua consumptorum.

Varadini ratio inopiae negotii 6.0% est, minus quam Romaniae cunctae sed maius quam Biharensis comitatus 2%. Varadinum moderne producit 63% Biharensis comitatus productionem industrialem, dum 34.5% populationis comitatus habet. Industriae praecipuae sunt supellex, textilia et vestis, calceamenta, et cibi.

In 2003, Lotus Mercatus in Varadino patuit, urbis primum forum mercatorium.

Ethnologia[recensere | fontem recensere]

annus incolae % Valachi % Hungari
1910 69.000 5.6% 91.10%
1920 72.000 5% 92%
1930 90.000 25% 67%
1966 122.634 46% 52%
1977 170.531 53% 45%
1992 222.741 64% 34%
2002 206.527 70.4% 27.5%
2011 196.367 68% 23%

Secundum censum 2002, assunt:

Quartarii[recensere | fontem recensere]

Urbs comprehendit hos vicos, qui quartarii vocatur (Dacoromanice: cartiere):

  • Centru Oradea (Medii Varadini)
  • Vie (Vitis)
  • Nufărul (Nymphaea)
  • Rogerius
  • Velenţa
  • Cantemir
  • Ioşia

Vehicula publica[recensere | fontem recensere]

Systema vehiculorum publicorum ab OTL administratur. Compositum est 3 traminum, et nonnullorum laophororum. Urbs tres stationes ferriviae habet: mediam, occidentalem, et orientalem. Occidentalis “Vest” in vico Ioşia est, et media “Oradea” in media urbe, prope vicum Vie.

Cives clari[recensere | fontem recensere]

Nati[recensere | fontem recensere]

Alii[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Varadinum spectant.