Jump to content

Ottocarus I (rex Bohemiae)

E Vicipaedia

Hanc paginam intra 3 menses augere oportet.

Vicipaedia a die 1 Ianuarii 2016 paginas brevissimas non iam accipit. Cuique paginae opus est non carere: 1. lemmate paginae nomine congruente; 2. textu, qui rem definit notabilitatemque eius exprimit; 3. fonte externo certo; 4. nexibus internis ex hac pagina et ad hanc paginam ducentibus.

Ottocarus I ex monasterio sancti Georgii in castro Pragensi

Ottocarus I (Bohemice Přemysl Otakar I; natus circa annum 1155; mortuus die 15 Decembris 1230) fuit tertius rex Bohemiae.

Vita et familia

[recensere | fontem recensere]

Ottocarus erat filius regis Bohemiae Vladislai I et Iudithae de Thuringia uxoris. Agnes, eius soror senior, fuit abbatissa monasterii benedictinarum sancti Georgii in arce Pragensi. Secunda eius uxor Constantia de Hungaria fundavit abbatiam Cisterciensem Portam Coeli in Moravia. Filia eius Margaretha, quae dicitur Dagmar, nupsit Valdemaro II, regi Daniae. Filia eius Agnes facta est abbatissa Pragensis monasterii ordinis sanctae Clarae et sancta dicitur. A rege Romanorum Siciliaeque Friderico II anno 1212 accepit Bullam Auream Siciliae, in qua Fridericus Ottacarum confirmavit regem Bohemiae esse (non solum ducem) – ita ducatus Bohemiae regnum factum est. Anno 1228 filius eius Venceslaus Pragae rex Bohemiae coronatus est. Duos annos Bohemiae duo reges erant: rex senior Ottocarus atque rex iunior Venceslaus. Ottocarus die 15 Decembris anni 1230 obiit, et eius corpus Pragae in ecclesia cathedrali sancti Viti sepultum est.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Ottocarum I, regem Bohemiae spectant.