Iohannes (rex Bohemiae)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Iohannes Luxemburgensis, etiam Iohannes Ceacus vocatur (natus Luxemburgi die 10 Augusti 1296 – obiit die 26 Augusti 1346 in Proelio ad Creciacum), fuit rex Bohemiae et comes Luxemburgensis. Iohannes filius imperatoris Henrici VII et pater imperatoris Caroli IV erat. Prima eius uxor erat Elisabetha, filia regis Bohemiae Venceslai II. Anno 1311 coronatus est in ecclesia cathedrali Pragensi in regem Bohemiae a Petro, Moguntinensi archiepiscopo. Die 26 Augusti anni 1346 occisus est in proelio ad Creciacum (proelium Belli centum annorum). Eius ultima verba erant: "Absit, ut rex Boemie fugeret!"[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Beness Krabice de Weitmile: Cronica ecclesiae Pragensis. Saeculo 14 scripta. http://www.clavmon.cz/clavis/FRRB/chronica/CRONICA%20ECCLESIAE%20PRAGENSIS.htm

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Iohannem spectant.