Roman numeral 10000 CC DD.svg

Carolus IV (imperator)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Carolus IV (imperator)
Res apud Vicidata repertae:
Carolus IV (imperator): imago
Nativitas: 14 Maii 1316; Praga
Obitus: 29 Novembris 1378; Praga
Patria: Bohemia

Carolus IV Luxemburgensis (Pragae die 14 Maii 1316 - ibidem die 29 Novembris 1378) fuit rex Bohemiae et Sacri Romani Imperii imperator.

Vita[recensere | fontem recensere]

Carolus IV fuit filius Ioannis Luxemburgensis, filii imperatoris Henrici VII, et uxoris eius Elisabethae, filiae regis Bohemiae Venceslai II. Carolo fuit in baptismate nomen Venceslaus, quod in confirmatione eius a Carolo, Francorum rege, mutatum est, apud quem Lutetiae pueritatae rudimenta peregit.[1]

Sicut puer in Francia et Italia studuit. Anno 1333 in Bohemiam rediit. Mortuo patre coronatus est 2 Septembris 1347 a archiepiscopo Pragense Arensto in regem Bohemiae corona sancti Venceslai, quam ipse fieri fecerat.

Anno 1348 Carolus praeclaram Universitatem Carolinam Pragae condidit, eodem anno fundavit Urbem Novam Pragensem atque arcem Carlsteinensem. Anno 1357 imperator posuit primarium lapidem in fundamento novi pontis Pragensis in litore Multaviae prope monasterium sancti Clementis in Vetere Urbe Pragensi.[2]

Die 5 Aprilis 1355 coronatus est Romae in imperatorem Romanorum, cum eo etiam coronata est in imperatricem uxor eius Anna Svidnicensis. Anno 1356 scripsit Bullam Auream, quae fuit lex fundamentalis Sacri Romani Imperii.[3]

Sepultus est cum uxoribus suis in Ecclesia cathedrali Sancti Viti in arce regia Pragensi.

Carolus IV fuit princeps maxime eruditus, scivit legere atque scribere. Loquebatur Bohemice, Francogallice, Italiane, Theodisce et Latine.[4]

Familia[recensere | fontem recensere]

Herma Caroli IV in Ecclesia Pragensi a Petro Parlerio perfecta
Carolus IV. Imago ex voto archiepiscopi Ioannis Ocelli

Carolo IV quattuor uxores erant:

Liberi[recensere | fontem recensere]

Carolo IV undecim liberi erant:

Opera[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Aeneas Silvius Piccolomini (papa Pius II), Historica Bohemica, in: Fontes rerum Bohemicarum VII, p. 123.
  2. Benessius Krabice de Weitmile: Cronica ecclesiae Pragensis. Saeculo 14 scripta.
  3. Bulla aurea Caroli Quarti Romanorum Imperatoris Noribergae Sancita Anno 1356
  4. In autobiographia sua (Vita Caroli) scripsit: "Et sic cum venissemus in Boemiam, non invenimus nec patrem nec matrem nec fratrem nec sorores nec aliquem notum. Idioma quoque Boemicum ex toto oblivioni tradideramus, quod post redidicimus, ita ut loqueremur et intelligeremus ut alter Boemus. Ex divina autem gracia non solum Boemicum, sed Gallicum, Lombardicum, Teutunicum et Latinum ita loqui, scribere et legere scivimus, ut una lingua istarum sicut altera ad scribendum, legendum loquendum et intelligendum nobis erat apta."

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Insigne Caroli IV
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Carolum IV spectant.
Wikisource-logo.svg Vide Carolus IV (imperator) apud Vicifontem.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!
Imperatores Sacri Romani Imperii et Reges Romanorum
Wappen röm.kaiser.JPG

Carolus MagnusLudovicus PiusLotharius ILudovicus IICarolus CalvusKarlomannus BavariaeCarolus CrassusGuido SpoletensisLambertus SpoletensisArnulphus CarintiaeLudovicus CaecusBerengarius ForoiuliensisOtto I MagnusOtto IIOtto IIIHenricus IIConradus IIHenricus IIIHenricus IVHenricus VLotharius IIIConradus IIIFridericus I BarbarossaHenricus VIOtto IVFridericus IIHenricus (VII)Conradus IVGuilielmus ab Hollandia • (Alphonsus Castellae) • Ricardus a CornwalliRudolphus IAdolphus NassoviusAlbertus IHenricus VIILudovicus IV BavaricusCarolus IVVenceslaus a LuxemburgioRupertus Comes PalatinusIodocus a MoraviaSigismundus LuxemburgicusAlbertus IIFridericus IIIMaximilianus ICarolus VFerdinandus IMaximilianus IIRudolphus IIMatthiasFerdinandus IIFerdinandus IIIFerdinandus IVLeopoldus IIosephus ICarolus VICarolus VII AlbertusFranciscus I StephanusIosephus IILeopoldus IIFranciscus II