Abbas

E Vicipaedia
Abbas qui praeesse dignus est monasterio semper meminere debet quod dicitur et nomen maioris factis implere. Christi enim agere vices in monasterio creditur, quando ipsius vocatur pronomine, dicente Apostolo: Accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba, Pater. Ideoque abbas nihil extra praeceptum Domini quod sit debet aut docere aut constituere vel iubere, sed iussio eius vel doctrina fermentum divinae iustitiae in discipulorum mentibus conspargatur.—Regula Sancti Benedicti, 2 1–5.
Forma stemmatis abbatialis Ecclesiae Catholicae.

Abbas (a verbo Aramaico abba 'pater'[1]) initio fuit quilibet monachus venerabilis, sed a saeculo quinto aut sexto praeposito monasterii exceptus est. Monasteriis monialium praeest abbatissa. Imprimis ordines monastici Ecclesiae Catholicae, ut puta Benedictini sive Cistercienses, abbates sive abbatissas habent. Abbas sive abbatissa ab omnibus professis monasterii, quibus est ius eligendi, eligitur. Nomen electi episcopo dioecesano et Sedi Apostolicae nuntiatur; confirmatione opus non est. Deinde abbas electus aut abbatissa electa ab episcopo vel alio abbate benedictionem una cum insignibus pontificalibus (baculus, anulus) accipit, abbas saepe etiam mitram.

Nexus interni

Nexus externus[recensere | fontem recensere]