Ecclesia cathedralis Cicestrensis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Ecclesia cathedralis Cicestrensis ab Iosepho Francisco Gilbert anno 1833 picta (Centrum Artium Britannicarum Yalense). Culmen, quod anno 1861 collapsum erit, media imagine depingitur

Ecclesia cathedralis Cicestrensis in Sussexia Angliae meridianae visitatur. Dioecesis Australium Saxonum, a saeculo VII Selsey in urbe positam, anno 1075 Cicestriam translata est, episcopo Stigando. Ecclesia cathedralis eo anno incepta anno 1108 consecrata est, episcopo Radulpho de Luffa. Post incendium magna parte refecta, curante episcopo Seffrido (secundo huius nominis), anno 1199 iterum consecrata est. Fanum sancti Ricardi, episcopi Cicestriensis anno 1253 mortui, a peregrinis frequentabatur.

Culmen quod media ecclesia in turrem superpositum erat anno 1861 collapsum est. Restitutionem ecclesiae Georgius Gilbertus Scott inter annos 1861 et 1867, iterum anno 1872 curavit.[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Georgius Gilbertus Scott, Personal and professional recollections (Londinii, 1879) pp. 309-311


Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Ecclesia cathedralis Cicestrensis intus visa
  • The Chichester Cathedral prayer book. Londinii: Chiswick Press, 1907 Textus apud Internet Archive
  • Thomas Abingdon, The antiquities of the cathedral church of Worcester ... to which are added the antiquities of the cathedral churches of Chichester and Lichfeld. Londinii: Curll, 1717 Textus apud Internet Archive
  • Hubert Christian Corlette, The cathedral church of Chichester; a short history & description of its fabric with an account of the diocese and see. Londinii: Bell, 1901 Textus apud Internet Archive
  • Richard John King, Handbook to the Cathedrals of England: Southern division: part II. Canterbury, Rochester, Chichester, St. Alban's. 2a ed. Londinii: John Murray, 1876 Textus apud Internet Archive
  • W. R. W. Stephens, Memorials of the South Saxon see and cathedral church of Chichester. Londinii: Bentley, 1876 Textus apud Internet Archive
  • R. Willis, J. L. Petit, Edmund Sharpe, The architectural history of Chichester Cathedral, of Boxgrove Priory, and of Shoreham Collegiate Church. Cicestriae: Mason, 1861 Textus apud Internet Archive

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 50°50′11″N 0°46′51″W  • Encyclopædia Britannica
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad cathedralem Cicestrensem spectant.
Ecclesiae cathedrales Angliae Cambriaeque mediaevales