Archiepiscopus Cantuariensis

E Vicipaedia
Insigne Archiepiscopi Cantuariensis,[1] quod, paene quingentos annos post Reformationem Anglicam, pallium, signum auctoritatis papae Romani et archiepiscoporum metropolitanorum, iam depingit.

Archiepiscopus Cantuarienses est maximus episcopus et principalis Ecclesiae Anglicanae dux, universalis Communionis Anglicanae caput et signum, atque episcopus dioecesanus Dioecesis Cantuariensis. Archiepiscopus hoc tempore est Iustinus Welby, qui in Ecclesia Cathedrali Cantuariensi die 21 Martii 2013 consecratus est, centesimus quintus in stirpe quae plus quam 1400 annorum extenditur, ex Augustino Cantuariensi oriente, apostolo ad Anglos appellato, Roma anno 597 misso. Welby Archiepiscopo Rowan Williams successit.[2]

Prospectus Ecclesiae Cathedralis Cantuariensis ex boreoccidentale, circa 1890 ad 1900.

A tempore Augustini Cantuariensis saeculo sexto usque ad saeculum sextum decimum, archiepiscopi Cantuarienses in communione plena cum Sede Romana erant, et pallium accipere solebant. Anglicana autem ecclesia per Reformationem Anglicam auctoritatem Papae et Ecclesiae Catholicae Romanae reiecit.

Medio Aevo, rationes nominationis Archiepiscopi Cantuariensis aliorumque episcoporum magnopere variabant. Electio aliquando fiebat a canonibus Cantuariensibus, papa Romano, vel rege Anglico. Ex Reformatione Anglica, Ecclesia Anglicana aperte est ecclesia civitatis, et electio a Corona legitime fit, hodie a regina, primo ministro suadente, qui vicissim brevem binorum nominum enumerationem ex Consilio Nominationum Regali accipit.

Partes et status hodierni[recensere | fontem recensere]

Iustinus Welby, Archiepiscopus Cantuariensis hodiernus.

Archiepiscopus Cantuariensis quattuor partes magni momenti hoc tempore agit:[3]

  1. Episcopus dioecesanus Dioecesis Cantuariensis, quae orientales Comitatus Cantiae regiones tractat; anno 597 condita, veterrima sedes episcopalis in ecclesia Anglicana.
  2. Archiepiscopus metropolitanus Provinciae Cantuariensis, quae meridianas Angliae partes duas tractat.
  3. Maximus primas et principalis religiosa Ecclesiae Anglicanae persona (princeps Britannicus est supremus ecclesiae gubernator). Cum collega Archiepiscopo Eboracensi Synodo Generali praesidet, multisque ex magnis collegiis et consiliis ecclesiae praeest; natura autem potestatis in ecclesia est tam tenuis ut bini archiepiscopi saepe ducere possint solum persuadentes. Archiepiscopus Cantuariensis primas partes agit in caerimoniis publicis sicut coronationibus; quia magni aestimatur, eius sententia saepe a mediis nuntiorum petuntur.
  4. Archiepiscopus, spiritualis Communionis Anglicanae dux, quamquam auctoritate legitima extra Angliam caret, primus inter pares omnium primatum per totum orbem terrarum more Anglicanorum agnoscitur. Ex 1867, Coetus Lambethanos, plus minus decenniales omnium episcoporum Anglicanorum congressus, convocat.

Partes oecumenicas et interfideles in ultimis duobus ex his muneribus magni momenti agit, pro Anglicanis in Anglia et orbe terrarum dicens.

Domicilium proprium Archiepiscopus Cantuariensis est Palatium Lambethense, hic ad orientem spectans, trans Tamesem.

Principale archiepiscopi domicilium est Palatium Lambethense in Lambeth Burgo Londiniensi situm. Archiepiscopo etiam sunt sedes in Palatio Vetere Cantuariae, iuxta Cathedralem Cantuariensem, ubi Cathedra Sancti Augustini patet.

Archiepiscopus Cantuariensis, possessor unius ex quinque sedibus maximis (quarum aliae sunt Eboracum, Londinium, Dunelmum, Wintonia), ex officio est unus ex Dominis Spiritualibus Domus Parium Parlamenti. Unus est ex maximis hominibus in Anglia et quidem maximus homo non regalis in ordine locorum Britanniarum Regni.

Rowan Williams.

Postquam Henricus VIII ex ecclesia Romana discessit, Archiepiscopi Cantuarienses a monarcha Anglica (ex Britannico Actu Unionis anno 1707) selecti sunt. Hodie, electio nomine regio a primo ministro fit ex breve duorum episcoporum numero a Consilium Nominationum Regale (Anglice Crown Nominations Commission) electo, consilio ad hoc creato. Ex saeculo vicensimo, electio archiepiscoporum Cantuariensium inter Anglo-Catholicos moderatos et Evangelicales usu recepto alternat.[4]

Iustinus Welby, archiepiscopus hodiernus, centesimus quintus Archiepiscopus Cantuariensis, in Ecclesia Cathedrali Cantuariensi die 4 Februarii 2013 consecratus est. Suum nomen archiepiscopale + Justin Cantuar subscribit. Rowan Williams decessor, centesimus quartus Archiepiscopus Cantuariensis, in cathedrale die 27 Februarii 2003 consecratus est. Williams sub suam electionem fuerat Episcopus Monemutensis et Archiepiscopus Cambrensis. Die 18 Martii 2012, Williams nuntiavit se archiepiscopatu abdicaret anno 2012 exeunte, ut magister Collegii Magdalenae Cantabrigiae fieret.[5]

Personae aliae actae[recensere | fontem recensere]

Praeter suum officium, archiepiscopis alios locos tenet; exempli gratia, ipse est Praeses Coniunctus Consilii Christianorum et Iudaeorum in Britanniarum Regno. Inter alios locos sunt:[6]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Descriptio Anglica, ex lingua Francica Normannica magnopere derivata: "Azure, an crosier in pale or, ensigned with a cross pattée argent, surmounted of a pall of the last, edged and fringed of the second charged with four crosses pattée fitchée sable."
  2. "Announcement of the 105th Archbishop of Canterbury". Archbishop of Canterbury Website. 9 Novembris 2012 .
  3. "Archbishop's Roles and Responsibilities," Archbishop of Canterbury Website.
  4. "The Archbishop of Canterbury," situs interretialis Archiepiscoi Eboracensis.
  5. "Dr Williams resigns," Church Times.
  6. "Register of Lords' interests". House of Lords .
  7. "Archbishop installed as first Chancellor". Canterbury Christ Church University. 12 December 2005 

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Archiepiscopos Cantuarienses spectant.
Archiepiscopi Cantuarienses

Augustinus • Laurentius • Mellitus • Iustus • Honorius • Deusdedit • Wighardus • Theodorus Tarsiensis • Berhtwaldus • Tatwinus • Nothelmus • Cuthbertus • Bregowinus • Iaenberhtus • Ethelhardus • Wulfredus • Feologild • Ceolnothus • Ethelredus • Plegmundus • Athelmus • Wulfhelmus • Oda • Aelfsige • Brithelmus • Dunstanus • Ethelgarus • Sigericus • Aelfricus • Aelfheah • Leovingus • Aethelnothus • Eadsige • Robertus de Jumièges • Stigandus • Lanfrancus • Anselmus • Radulphus d'Escures • Gulielmus Corboliensis • Theobaldus • Thomas a Becket • Rogerius de Bailleul • Ricardus Dubrensis • Balduinus Exoniensis • Reginaldus • Hubertus Walterus • Reginaldus • Ioannes de Gray • Stephanus Langton • Gualterius d'Eynsham • Ricardus le Grant • Radulphus Neville • Ioannes de Sittingbourne • Iohannes Blundus • Edmundus Abindoniensis • Bonifacius Sabaudiensis • Gulielmus Chillenden • Robertus Kilwardby • Robertus Burnell • Ioannes Peckham • Robertus Winchelsey • Thomas Cobham • Gualterius Reynolds • Simon Mepeham • Ioannes de Stratford • Ioannes de Ufford • Thomas Bradwardine • Simon Islip • Gulielmus Edington • Simon Langham • Gulielmus Whittlesey • Simon Sudbury • Gulielmus Courtenay • Thomas Arundel • Rogerius Walden • Thomas Arundel • Henricus Chichele • Iohannes Stafford • Ioannes Kemp • Thomas Bourchier • Ioannes Morton • Thomas Langton • Henricus Deane • Gulielmus Warham • Thomas Cranmer • Reginaldus Pole • Matthaeus Parker • Edmundus Grindal • Ioannes Whitgift • Richardus Bancroft • Georgius Abbot • Gulielmus Laud • Gulielmus Juxon • Gilbertus Sheldon • Gulielmus Sancroft • Ioannes Tillotson • Thomas Tenison • Gulielmus Wake • Ioannes Potter • Thomas Herring • Matthaeus Hutton • Thomas Secker • Fridericus Cornwallis • Ioannes Moore • Carolus Manners-Sutton • Gulielmus Howley • Ioannes Bird Sumner • Carolus Thomas Longley • Archibaldus Campbell Tait • Eduardus White Benson • Fridericus Temple • Randall Davidson • Cosmo Lang • Gulielmus Temple • Galfridus Fisher • Michael Ramsey • Donaldus Coggan • Robertus Runcie • Georgius Carey • Rowan Williams • Iustinus Welby