Roman numeral 10000 CC DD.svg

Campana

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Campanarum officina

Campana (-ae, f.), primo prababiliter Campanum aes[1] est vocabulum ecclesiasticum, quod primum saeculo septimo exeunte apparet instrumentum significans, quod praesertim in ecclesiarum curiarumve turribus pendi solet. Nomen traxit de Campania, quia merces aeneae Capuae vel Nolae in Campania factae Romae antiquitus maximi aestimabantur.[2] Turris, in qua campana suspensa est, campanarium vocatur. Faber, qui campanas fundit, campanifusor vel campanarum fusor vel fusor campanarius vocatur. Qui campanas parvas facit, campanularius est. Ars autem campanarum fundendarum artis fusoriae nomine vocata est. Res, quae media in campana pendet pulsatque os eius (os est pars campanae corporis), ut sonet, malleus dicitur. Propria arte vox uniuscuiusque campanae ita moderatur, ut concentus communis bene sonans efficitur. Campanis persaepe sententiae Latinae inscribebantur.

De campanis multi scripserunt viri docti Latina opera, ut:

  • H. A. Stockfleth - De campanarum usu (Altdorf, 1665)
  • Joh. Chr. Reimann - De campanis eorumque origine, vario usu, abusu et juribus (diss. Eisenach 1679)
  • (P)H. Vallerius - De campanis et praecipius earum usibus (diss. Uppsala 1694)
  • Joh. Georg Modelius - An campanarum sonitus fulmina, tonitura et fulgura impedire possit? (Wittenberg, 1703)
  • J. F. Ludovicus - Dissertatio de eo quod iustum est circa campanas (Halle 1708)

Sententiarum exempla, quae campanis poni solent[recensere | fontem recensere]

  • FULGURA FRANGO (Opinio erat sonum campanarum tempestates avertere vel mitigare posse.)
  • Perclara est illa sententia, quam Fridericus Schillerus carmini suo "Das Lied von der Glocke (Latine 'carmen de campana') praescripsit: Vivos voco. Mortuos plango. Fulgura frango.
  • Quamvis sum parva tamen audior ampla per arva.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Cf. inscriptionem anno 1632 in porticum panthei Romani affixam: PANTHEON ... URBANUS VIII PONT MAX BINIS AD CAMPANI AERIS USUM TURRIBUS EXORNAVIT ...
  2. Nikolaus Bartels (2000): Roms sprechende Steine. Moguntiaci, Verlag Philipp von Zabern(Latine et Theodisce)

Nexus interni[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad campanas spectant.