Episcopus Dubrensis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Episcopus Dubrensis est titulus episcopalis ab episcopo suffraganeo Dioecesis Cantuariensis Ecclesiae Anglicanae adhibitus,[1] ex oppido Dubri in Cantia appellatus. Episcopus Dubrensis titulum Episcopum in Cantuaria etiam possidet, et agere potest paene quasi ut episcopus dioecesanus Cantuariae sit, quia Archiepiscopus Cantuariensis, verus episcopus dioecesanus, in Palatio Lambethensi Londinii usitate habitat, et ergo iter a dioecese propter eius officia nationalia et internationalia saepe facit. Episcopus Dubrensis hoc tempore, ex Februario 2010, est Trevor Willmott.

Index episcoporum Dubrensium[recensere | fontem recensere]

Episcopi Dubrenses
Ab Ad Qui honorem gerit Notae
1536 1545 Ricardus Yngworth Consecratus die 9 Decembris 1536; mortuus anno 1545.
1545 1557 Ricardus Thornden Consecratus anno 1545; mortuus anno 1557.
1557 1569 Nemo
1569 1597 Ricardus Rogers Consecratus die 15 Maii 1569; mortuus 19 Maii 1597.
1597 1870 Nemo
1870 1890 Eduardus Parry
1890 1897 Rodney Eden Translatus Wakefield.
1898 1916 Gulielmus Walsh
1916 1927 Haroldus Bilbrough Translatus Newcastle.
1927 1934 Ioannes Macmillan Translatus Guildford.
1935 1957 Alfredus Rose
1957 1964 Ludovicus Meredith
1964 1980 Antonius Tremlett
1980 1992 Ricardus Third Olim Episcopus Maidstonensis.
1992 1999 Richard Llewellin Olim Episcopus Sancti Germani.
1999 2009 Stephanus Venner (n. 1944). Olim Episcopus Middleton.
2010 present Trevor Willmott (n. 1951). Olim Episcopus Basingstokiensis.
Source(s):[1][2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 Crockford's Clerical Directory (100th ed.). Londinii: Church House Publishing. 2007. p. 946. ISBN 978-0-7151-1030-0 
  2. Fryde, E. B.; Greenway, D. E.; Porter, S. et al, eds. (1986). Handbook of British Chronology (3rd, reprinted 2003 ed.). Cambridge: Cambridge University Press. p. 287. ISBN 052156350X .

Nexus externi[recensere | fontem recensere]