Jump to content

Psalterium Eadwini

E Vicipaedia
Pagina usitata: initium psalmi 136/7, "Super flumina Babylonis."
Singuli ex circuli praefatorii: parabola de Divite et Lazaro.
Nativitas Iesu..
Eadwinus ad mensam scriptoriam sedet.

Psalterium Eadwini,[1] olim etiam "Cantuariense" nuncupatum,[2] est magnopere pictum psalterium saeculi duodecimi, ex Eadwine, monaco Ecclesiae Christi Cantuariae (nunc Ecclesia Cathedralis Cantuariensis) appellatum, qui forte fuit administrator propositi huius libri magni et praestantis. Manuscriptum nunc in bibliotheca collegii Trinitatis Cantabrigiae servatur (MS R.17.1). Librum Psalmorum continet, in tribus linguis: Latina, Anglica antiqua, et Anglo-Normannica. Appellatum est assiduissimum manuscriptum in Anglia saeculo duodecimo productum. Per imagines, plurimum libri est exemplum modo recentiori accommodatum psalterii Traiecti ad Rhenum, exempli artis aetatis Carolingianae, quod Cantuariae quodam tempore mediaevali erat. Etiam est notissima minuta tabula unius paginae, quae Eadwine laborantem monstrat, quod inusitatissimum est, fortasse adeo imago sui.[3] Manuscriptum scribebatur circa annos ab 1155 ad 1160,[4] et fortasse per duo tempora laboris, unum annis 1150 et aliud annis 1160.[5]

  1. "Tripartitum psalterium Eadwini": sic in antiquo bibliothecae collegii Trinitatis Cantabrigiensis catalogo (vide descriptionem M. R. James)
  2. Quod nomen ambiguum fuit, alio "psalterio Cantuariensi" Lutetiae servato
  3. Gerry; Trinity Coll., MS. R.17.1. De eius fama: Ross, 45; Karkov 2015:299.
  4. Gibson et al. 1992:209; Karkov 2015:289.
  5. Gerry

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Dodwell, C. R. 1993. The Pictorial arts of the West, 800–1200. Portu Novo: Yale University Press. ISBN 0300064934.
  • Gerry, Kathryn B. "Eadwine Psalter." Grove Art Online, Oxford Art Online. Oxford University Press. Situs venalis.
  • Gibson, Margaret, T. A. Heslop, et Richard W. Pfaff, eds. 1992. The Eadwine Psalter: Text, Image, and Monastic Culture in Twelfth-Century Canterbury. Penn State University Press. Google Books.
  • James, M. R. Catalogus interretialis.
  • Karkov, C. 2015. The Scribe Looks Back; Anglo-Saxon England and the Eadwine Psalter. In The Long Twelfth-Century View of the Anglo-Saxon Past, ed. Martin Brett et David A. Woodman. Ashgate Publishing Ltd. ISBN 1472428196, ISBN 9781472428196. Google Books.
  • Ross, Leslie. 2003. Artists of the Middle Ages. Greenwood Publishing Group. ISBN 0313319030, ISBN 9780313319037. Google books.
  • Zarnecki, George, et alii. 1984. English Romanesque Art, 1066–1200. Arts Council of Great Britain. Catalogus 47–50, 62. ISBN 0728703866.

Bibliographia addita

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad psalterium Eadwinianum spectant.