Ecclesia Sancti Martini Cantuariensis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Ecclesia Sancti Martini cum monumentis in sepulcreto positis.

Ecclesia Sancti Martini, Cantuariae parum praeter mediam urbem sita, est primum templum Christianum in Anglia conditum, veterrima ecclesia paroechialis in usu continuo, et veterrimum templum Christianum in omni mundo Anglico superstes, unde cum Ecclesia Cathedrali Cantuariensi et Abbatia Sancti Augustini, unus ex principalibus sitibus hereditatis mundi agnoscitur. Ex 1668, ecclesia est pars beneficii Martini et Pauli, sanctorum Cantuariensium. Ambae ecclesiae sacris hebdomadalibus adhibentur. Rector paroechialis hoc tempore est Reverendus Canon Noelle Hall.

Historia prima[recensere | fontem recensere]

Ecclesia Sancti Martini privata Reginae Berthae Cantuariae cappella saeculo sexto fuerat antequam Augustinus Roma advenit. Regina Bertha fuit principissa Francica Christiana, quae in Angliam cum Leudardo episcopo et eius cappellano advenerat. Rex Ethelbertus, maritus paganus, sivit ut ea suam religionem exerceret per exstans templum circa annum 580 reficiendum, quod Beda Venerabilis dicit in usu aevo Romano exeunte fuisse, sed desuetum erat. Ut Beda subtiliter enumerat, hoc templum Martino Sancto Turonensi dicatum fuerat, ex urbe prope locum ubi Bertha orta est.

Augustinus nuper advectus templum Sancti Martini pro praesidio eius missionis adhibebat, quod statim anno 597 amplificavit, et hic Ethelbertus mox baptizatus est. Ecclesia autem Cathedrali Cantuariensi et Abbatia Sancti Augustini constitutis, Ecclesia Sancti Martini auctoritatem amisit, sed primatum et momentum historicum retinet.

Mox ante 1844, acervus nummorum aureorum, fortasse ex saeculo sexto exeunte, in area ecclesiae inventus est, ex quibus unus est nomisma Leudardianum, quod imaginem personae diademati fert, cum legendo Leudardum attingente.[1]

Architectura[recensere | fontem recensere]

Latera Romana in pariete presbyterii inserta.

Inventa loci monstrant Christianitatem in hac urbis regione illo tempore viguisse, et aedificium multa spolia (latera vel lapides Romana reposita), cum integris parietum laminarum fictilium Romanarum sectionibus. In intima templi parte, latericiae sepulcri Romani reliquiae in structuram adiectae sunt.[2] Nonnullae parietis partes aperte veterrimae sunt, et ostium capite quadrato in presbyterio aditus templi Berthae fortasse fuit, cum aliae parietis partes ex tempore post missionem Gregorianam saeculis septimo vel octavo superstitant, plurima navis non exclusa. Apsis olim in parte orientali amota est.[3] Turris modo Perpendiculari multo serius aedificata est. Templum est Britannicum gradus primi aedificium perscriptum.[4]

Sepulcra[recensere | fontem recensere]

Area ecclesia sepulcra multarum familiarum loci et hominum notissimorum continet, inter quos Thomas Sidney Cooper (artifex) et Maria Tourtel, Rupert Bear creatrix.

Musica[recensere | fontem recensere]

Musica ecclesiae traditio ex monachis Augustini ad hoc tempus persistit. Director chori paroechialis est Dom del Nevo.


Imagines Templi Sancti Martini Cantuariae Angliae

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Grierson 1979:38–51.
  2. Thurley 2010.
  3. Norwich 1985:313; Service 1982:14-17.
  4. Church of St Martin, National Heritage List for England, 1242166. Historic England.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Grierson, Philip. 1979. The Canterbury (St. Martin's) Hoard of Frankish and Anglo-Saxon Coin-Ornaments. Dark Age Numismatics: Selected Studies, 38–51. Londinii: Variorum Reprints. Corregida 5. ISBN 0860780414.
  • Haverfield, F. 1896. Early British Christianity. The English Historical Review 11(43).
  • Norwich, John Julius. 1985. The Architecture of Southern England. Londinii: Macmillan. ISBN 0333220374.
  • Service, Alastair. 1982. The Buildings of Britain, A Guide and Gazetteer, Anglo-Saxon and Norman. Londinii: Barrie & Jenkins. ISBN 0091501318.
  • Thurley, Simon. 2010. Making England: The Shadow of Rome, 410–1130. Lectiones. Gresham College.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ecclesiam Sancti Martini Cantuariensem spectant.