Ricardus Ioannes King

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Ricardus Ioannes, vulgo Richard John King (Plimmutae die 18 Ianuarii 1818 natus; mortuus Cridiae die 10 Februarii 1879) fuit scriptor de antiquitatibus Devoniae et architectura Angliae. Alumnus fuit collegii Exoniensis Oxoniensium. Praedio paterno iuxta Buckfastleigh usque in 1854 habitavit; quo propter necessitatem venditato Cridiae postea morabat. Libros Selections from Early Ballad Poetry anno 1842, The Forest of Dartmoor and its Borders: an Historical Sketch anno 1856 edidit. Plura in serie itinerariorum comitatuum Anglicorum, ab Ioanne Murray divulgata, conscripsit. Opus autem praecipuum fuit Handbook to the Cathedrals of England quod ab anno 1861 usque in 1879 apud eundem editorem prodit. Sodalis fuit ab anno 1874 associationis Devoniensis.

Opera selecta[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • W. P. Courtney, Ian Maxted, "King, Richard John" in Oxford Dictionary of National Biography edd. H. C. G. Matthew, Brian Harrison (Oxonii: Oxford University Press, 2004) Situs venalis
  • "Richard John King, 1818-1879" in W. H. Kearley Wright, West-country poets: their lives and works (Londinii: Elliot Stock, 1896) pp. 292-295
  • B. Mann, "Introduction" in R. J. King, The hill farm: a Dartmoor idyll (Totenais: Magpie's Tale, 1993)
  • H. Starkey, "Richard John King, 1818–1879" in Dartmoor Magazine vol. 15 (1989) pp. 26–7