Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png

Renatus Cartesius

E Vicipaedia
(Redirectum de Descartes)
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Renatus Cartesius
Res apud Vicidata repertae:
Renatus Cartesius: imago
Renatus Cartesius: subscriptio
Nativitas: 31 Martii 1596; Descartes
Obitus: 11 Februarii 1650; Holmia
Patria: Francia

Officium

Officium: Professor
Munus: philosophus, mathematicus, musicologus, physicus, astronomus, musicae theoricus, epistularum auctor, mechanical automaton engineer, miles

Consociatio

Familia

Genitores: Joachim Descartes;
Proles: Franccine Descartés

Memoria

Sepultura: Abbey of Saint-Germain-des-Prés, Adolf Fredrik Church

Insignia heraldica

Renatus Cartesius: insigne

Renatus Cartesius,[1] seu Renatus Des Cartes[2] vulgo René Descartes (Hagae Turonicae, 1596Holmiae, 1650) fuit philosophus et mathematicus Francicus qui ad illuminismum valde contulit. Saepe pater philosophiae modernae appellatur, et quidem his de causis: quod inter primos Aristotelismum scholasticorum reiecerit; quod dualismum animae et corporis nova ratione imbuerit; quod scientias naturales in observationibus et experimentis positas magnopere provexerit.

Dubitatione usus methodo opinatam reiecit cognitionem in auctoritate sensibus ratione positam, novaque fundamenta epistemica erexit hac intuitione nixus: cum cogito, sum. Quod his praeclaris verbis dixit: "Ego cogito, ergo sum."[3] Cartesius dualismum ontologicum effecit, qui animam, quam rem cogitantem dixit, a materia, quam rem extensam nuncupavit, prorsus distinxit. Metaphysica Cartesii rationalismum sequiur, quippe cum notiones innatas animae materiae Dei postulent. Physica autem ac physiologia eius in sensuum experientia positae mechanismo et empirismo nituntur.

Tabularia de Cartesio Universitatis Pictaviensis, 1616.

De vita[recensere | fontem recensere]

Aedes, ubi natus est Renatus Cartesius

Renatus die 30 Martii anno 1596 Hagae Turonicae apud aviam maternam natus est. Iam iam primum annum compleverat, cum Ioanna Brochard mater quodam morbo pulmonis confecta obiit.[4] Ab avia eruditus est cum sorore fere annis sex maiore, et fratre annis quinque. Ioachim Descartes pater, qui praedia in Castro Heraldi possidebat ibique habitabat, iuris consultus parlamento provinciali operam navabat. Praeterea, Renatus fere annorum quattuor erat, cum pater rursus sibi matrimonium reparavit.

Initia vitae[recensere | fontem recensere]

Collegium Iesuitarum Flexiense.

Initia vitae Renati nobis latent. Nihilo minus puer infirmae valetudinis fuisse videtur, nam cum decem aut undecim annos natus Flexiam missus esset, ut apud collegium Iesuitarum studia coleret, permittebatur diu mane in lecto manere, cum ceteri pueri ad preces matutinas habendas cum ortu solis e lecto surgerent. (Quam consuetudinem per omnem vitam servaverit.) Apud collegium educatione liberali quam amplissima instructus est, nam non solum Latinam et Graecam linguas didicit; philosophiaque ac arte rhetorica et dialectica eruditus est, sed etiam in studiis mathematicae et physicae versatus est. Disciplina in schola Iesuitarum tradita in scholastica Aristotelio-Thomistica posita magnas apud Renatum dubitationes suspicionesque excitavit, quamquam semper scholam suam magistrosque suos in honore habuit.

Initia curriculi[recensere | fontem recensere]

Finitis scholae studiis anno 1616 apud universitatem Pictaviensem baccalaureati et iuris licentiati gradum cepit — voluntate patris, ut videtur, cum complures homines gentis iure graduati essent. Sed quae ante annum 1618 fecerit, incertum est. Doctrinam qua in schola eruditus erat varie ancipitique opinione passsus est, nam institutionem laudabat, argumenta vituperabat. Post omnia studia dubitationibus laborabat conscius inscientiae suae:

Quapropter ubi primum mihi licuit per ætatem è præceptorum custodia exire, literarum studia prorsus reliqui: Captóque consilio nullam in posterum quærendi scientiam, nisi quam vel in me ipso, vel in vasto mundi volumine possem reperire, insequentes aliquot annos variis peregrinationibus impendi: Atque interea temporis, exercitus, urbes aulásque exterorum principum invisendo, cum hominibus diversorum morum & ordinis conversando, varia hinc inde experimenta colligendo, & me ipsum in diversis fortunæ casibus probando, sic ad omnia quæ in vita occurrebant attendebam, ut nihil ex quo eruditior fieri possem mihi viderer omittere.[5]

Anno 1618 in Nederlandiam profectus est, ut apud Mauritium Nassoviae voluntarium munus militiae sustineret, eo pacto arbitratus facilius se in Europa iter facere mundumque visere posse (nam sedes belli tum alibi erat). Bredae cognovit Isaacum Beeckman, mathematicum et philosophum Batavum octo annis maiorem natu, quocum amicitiam iunxit. Beeckman Cartesium excitavit, ut denuo arte mathemtica usus scientiis operam daret. Die 31 Decembris 1618 strenam amico suo dicavit Compendium musicae (nam musica tum temporis pars mathematicae putabatur). Qui liber, primus ex libris a Cartesio conscriptis, non ante exiit quam anno 1650 post obitum Cartesii.

Ad novam scientiam versus[recensere | fontem recensere]

Anno 1619 Cartesius Isaaco Beeckman duce naviter in problemata mathematica et mechanica incumbebat, donec sub exitum anni, iam exorto bello triginta annorum, Bredam reliquit nomen daturus exercitui catholico Maximiliani, Bavariae ducis et Franciae socii. Ulmae pernoctans 10 Novembris 1619 somnia vidit tria, quibus officium vitae sibi dari intellexit.[6] In iis enim somniis iucundis et confusis fundamenta novae scientiae illi apparuerunt, in quibus geometriam analyticam poneret. Quibus visis Cartesius iuvenis nuntiari putavit omnem scientiam sibi reformandam esse. Itaque a philosophia incipere constituit, a qua principia ceterarum scientiarum duci arbitrabatur.

Annis 1620 hanc novam methodum excogitare coepit adgressus ad multa opera ad methodum attinentia, quae quidem non perfecit. Quas demum exercitationes anno 1628 reliquit. Aliis quoque operam dedit inquisitionibus, quae problemata sensui subiecta sicut opticam tractant. Anno 1623 in Italiam profectus est. Anno 1625 Lutetiam reversus Marinum Mersennum. philosophum multis in rebus versatum, convenit. Anno 1628 in Nederlandiam demigravit, ubi usque ad annum 1649 habitavit.

In Nederlandia[recensere | fontem recensere]

Westermarkt 6, domus (ad sinistram) in qua Cartesius anno 1634 habitabat.

Cur in Nederlandiam? Notum est Cartesium timidulum fuisse virum, qui per omnem vitam tranquillitatem expetivit et quidem latibulum quoddam, quo se ad studia recipere suosque mores respicere posset. Quas vivendi condiciones melius sub caelo septentrionali consequi se posse putabat.[7] Neque in Nederlandia quidem quietem consecutus est, ut optime apud Baillet 1691 apparet. Saepe domicilium mutabat, nam cum sine civitate esset, exspectabatur mox in viam se daturum. Aprili mense 1629 Cartesius se ad academiam Franekerensem iunxit, sed iam proximo anno ad universitatem Leidensem scriptus est. Eodem anno (1630) discidium fecit cum Beeckman amico iuventutis, quod aliquid ab eius scriptis furatus esset.

Anno 1629 Cartesius de mundo (Le monde) scribere coepit "tractatum parvum", quo demonstraret magnam copiam eventorum in mundo factorum physica mechanistica explanari posse sine scholasticis substantivalium formarum et verarum qualitatum principiis, atque heliocentricam adfirmaret comprehensionem systematis solaris. Quem librum fere anno 1633 complevit, sed ut audivit Galilaeum Galilaei haeresis damnatum esse, editionem libri suppressit. Putabat enim: si universum heliocentricum Galilaei falsum esse ecclesiae videtur, etiam suam doctrinam, quippe quae Galilaeum recte cogitasse confirmet, "falsam" videri. Deinde partem libri edere statuit ampla praefatione instructam. Itaque anno 1637 de dioptrica (La dioptrique) et de meteoris (Les météores) et de geometria (La géométrie) tractatus divulgavit, quibus dissertationem de methodo[8] (Discours de la méthode) praemisit.

Anno 1634 Amstelodami ad Westermarkt in aedibus Thomae Sergeant librarii Britannici consedit. Quo in loco amore et consuetudine usus est Helenae Jans van der Strom, ancillae huius locatoris. Renatus numquam Helenam in matrimonium duxisse videtur, sed vix cum qualibet puella concubuisset, nam sane longa consuetudine inter se coniuncti erant. Ex quo coniugio anno 1635 Daventriae nata est Francina filia, quae quidem quinque annis post scarlatina confecta est. Qui eventus tristis Cartesium patrem magno dolore adfecit.[9]

Anno 1641 Meditationes de prima philosophia divulgavit. Cum hoc opere haerebant reprehensiones, quas Cartesius per Mersennum ex doctissimis, sicut ex Antonio Arnauld et Petro Gassendo et Thoma Hobbes, elicuerat. Prima editione Meditationum senae reprehensiones cum Cartesii responsionibus continebantur. Proximo anno Cartesius multis responsis se ab adversariorum calumniis defendere conabatur. Universitas Rheno-Traiectina adeo minaciter rem agebat, ut Cartesius sibi fugiendum esse Hagam intellegeret. Meditationes anno 1644 subsecuta sunt Principia philosophiae, summa Dissertationis et Meditationum.

Anno 1643 Cartesius se epistularum commercio dedidit cum Elsabetha, principissa Bohemiae, femina acuto nota ingenio. Quod suavissimum inter Elisabetham et Cartesium commercium initium cepit ab Elisabetha quaerente, quo modo substantia immaterialis materiali uti possit substantia. Cartesius ilico intellexit commercium sibi esse cum vera philosopha, quae problemata utilia proponere possit. Iam proximo anno sua Principia Elisabethae dedicavit. Elisabetha autem Cartesium probabat ab argumentis, sicut a libero arbitrio et ab animi cupiditatibus, de quibus ille non satis disseruerat. Instigatu Elisabethae Cartesius de animae passionibus (Les passions de l’âme) scripsit paulo ante quam in Sueciam profectus est.

In Suecia[recensere | fontem recensere]

Arx Trium Coronarum (Tre kronor) et urbis pars, ubi habitabat Cartesius.

Annis 1640 Cartesius nova philosophia sive mathesi universali adeo innotuit, ut iam ad aures Suecas illius celebritatis fama perveniret. Nam per Petrum Chanutium, legatum Franciae Holmiam missum, inter Cartesium et Christinam reginam, dominam doctissimam et studiosissimam, epistularum commercium anno 1646 ortum est. Cum Christina in primis de rebus moralibus disputare vellet, Cartesius ad eam Les passions de l’âme misit. Quo commercio epistularum effectum est, ut Christina anno 1649 Ianuario mense demum eum praeceptorem privatum sibi adesse iuberet. Cartesius autem invitus et diu cunctatus petenti concessit. Itaque mense Septembri 1649 regina navem longam misit, quae Cartesium Holmiam veheret.

Sed calamitosissime commentus est Holmiam migrare. Cartesius apud Chanutium consedit in via longa occidentali (Västerlånggatan) non procul ab arce Trium Coronarum (Tre Kronor) in Holmiae parte, quae hodie "urbs vetus" (Gamla stan) appellatur. Forsitan commentus sit quietem sub caelo frigido et solitudinwm reperire posse, sed cetera moribus eius minime obtemperabant. Nam regina cottidie eum audire volebat, sed quinta tantum ante meridiem hora ad praecepta vacabat — id quod moribus Cartesii parum convenit.

Quibus incommodis valetudo Cartesii mox labefacta est, praesertim cum officii duxerit Chanutium graviter aegrotantem curare. Ex morbo refectus est Chanutius, Cartesius autem frigidissimo anni tempore 11 Februarii 1650 vitam amisit.

De philosophia[recensere | fontem recensere]

Cartesius opere occupatus.

Opus Cartesii non solum ad ipsas res physicas pertinebat, sed in primis verae scientiae habendae ac rationis perficiendae studio procurrebat, sive theoreticus sive practicus vel ethicus finis consequendus erat. Praeter primas disputationes opera eius, quae divulgata sunt, potius ad philosophiam systematicam pertinent quam ad solutiones aliquorum problematum scientificorum.

Cum bene eruditus esset in schola Iesuitarum, Aristoteliam philosophiam naturae argumentis scholasticis in quaestionem vocare potuit. Attamen in fide catholica per omnem vitam mansit conatus fundamenta novae scientiae et tralaticios mores religiosos inter se conciliare. Sed eius notio Dei admodum peculiaris erat. In suo systemate physico Cartesius partes Dei omnipotentis in minimum contraxit, nam nec causas finales neque interventiones divinas invocare voluit. In epistemologia contra et metaphysica Deo partes maximas tribuit. Itaque non solum auctor universi physici Deus et maximus fons motus, sed etiam sponsor lucis naturalis, quae nos verum investigantes gubernat. Praeterea solus Deus partes causae efficacis agere potest atque aeternas creare veritates, sicut principia mathematica et logica.

Doctrina metaphysica Cartesii novum defendit systema conceptuale et explanatorium, in quo materia extenta ex mentalibus separatur rebus, quae separatim intellegi explanarique debent. Dualismo celebri, quo anima ex corpore distinguitur, fundantur intellectus et cogitatio et actus morales et aliae eiusmodi res, quae explanari nequeunt ratione mechanistica, qua omnes res ad motus corpusculorum materialium redigantur. Systemate eius tamen novae quaestiones continebantur iunctae cum (1) coartanda apertura, quae esi inter animam humanam et mundum cuius conscius est, et (2) ita intellegenda natura humana, ut unio sit materiae et cogitationis, duorum generum disiunctorum.

Doctrina philosophica Cartesiana magna, quamquam controversa, auctoritate semper fuit. Metaphysica eius et epistemologia et philosophia mentis haud ambigue ad formationem philosophiae recentis contulerunt. Multae notiones aut sententiae in eius doctrina positae, sicut dualismus Cartesianus, genius malignus, dubitatio Cartesiana, variis modis etiam nostrae aetatis philosophos occupant. Nam Cartesiana inter materiam et animam vel cogitationem distinctio plurimis subest modernae aetatis contemplationibus philosophicis, quae ex una parte ad animam et materiam, ex altera ad cognitionem certam remque cognoscendo obiectam pertinent.

In Meditationibus de prima philosophia, opere omnium inlustrissomo, Cartesius omnia dubitat. Primo omnia a sensibus ducta dubitat, cum saepe sensus homines decipiant. Sunt, dicit, de quibus sensus nos decipere nequeant, nam "quamvis interdum sensus circa minuta quaedam & remotiora nos fallant, pleraque tamen alia sunt de quibus dubitari plane non potest, quamvis ab iisdem hauriantur."[10] Secundo, Cartesius deliberat, an ipse aut dormiat aut insanus sit. Quamquam potestatem insaniae somniique non negat, postulat omnia, quae homines in somniis aut in insaniis vident, esse res, quas illi iam cognoverunt, negatque se de rebus logicis (sicut de mathematica et suo systemate coordinatarum) somnio decipi. Tertio, Deo bono negato, Cartesius supponit "genium aliquem malignum, eundemque summe potentem & callidum, omnem suam industriam in eo posuisse, ut me falleret."[11] Hic genius, ut postulat, Cartesium etiam de arithmetica decipere potest. Cum omnia maxime in dubio esse videantur, quaeritur aliquid certi, ut fundamenta verae scientiae inveniri possit:

In tantas dubitationes hesternâ meditatione conjectus sum, ut nequeam ampliùs earum oblivisci, nec videam tamen quâ ratione solvendae sint; sed, tanquam in profundum gurgitem ex improviso delapsus, ita turbatus sum, ut nec possim in imo pedem figere, nec enatare ad summum. Enitar tamen & tentabo rursus eandem viam quam heri fueram ingressus, removendo scilicet illud omne quod vel minimum dubitationis admittit, nihilo secius quàm si omnino falsum esse comperissem; pergamque porro donec aliquid certi, vel, si nihil aliud, saltem hoc ipsum pro certo, nihil esse certi, cognoscam. Nihil nisi punctum petebat Archimedes, quod esset firmum & immobile, ut integram terram loco dimoveret; magna quoque speranda sunt, si vel minimum quid invenero quod certum sit & inconcussum.[12]

De operibus et doctrina Cartesii[recensere | fontem recensere]

In opusculo iuvenili aetate scripto (sed perdito), quod Studium bonae mentis inscribebatur, itemque in manuscripto fere annis 1626-1628 lucubrato (sed inperfecto), quod Regulae ad directionem ingenii inscribitur, Cartesius consilium magnificum ad novam scientiam creandam adumbrat, quae, praeter quod in nova methodo posita esset, non solum in verarum de mundo opinionum compagem, sed etiam in mentem humanam intellegendam ac cognoscendi facultates scrutandas coniecta esset. Ergo scientia, ars speculativa, hic cum sapientia, cognitione practica vel morali ac tamquam corona illius, coniuncta esset. Quod programma generale scientiae etiam in operibus divulgatis, sicut in Dissertatione de methodo (1637),[13] itemque in praefatione Principiorum philosophiae (1644), et in illis visionibus moralibus, quas Cartesius, cum epistularum commercium cum Elisabetha et Chanutio habebat, denique in Passionibus animae (1649) adumbrabat. Haec descriptio in operibus, quae dum vivit edidit aut edere cogitavit, inveniri potest.

De mundo et de homine[recensere | fontem recensere]

Cartesius, cum in Nederlandia consedisset, primis octo mensibus "parvo studio" se dedicavit, quo et Deum esse et animam inmortalem ac rationalem esse demonstraret. Quod opus mox secessit incepto, cuius erat novam descriptionem naturae humanae aliorumque naturae phaenomenorum proponere. Duo scripta ex hoc incepto superfuerunt, sc. De mundo (Le Monde ou Le Traité de Lumière, 1664) et De homine (1662).

De mundo docet universum materiale ex liquida constare materia ad infinitum extenta, quae, etsi ipsa inanima sit, constanter movetur, quod a Deo in actu creationis ita posita sit. Omnes mutationes eius et processus explanari possunt nova 'materiae' notione in extentione posita: materiam 'rem extentam' esse. Particulas autem materiae vi pulsuosa causis motuum obtemperanti mutue inter se agere. Quas causas, ex quibus conservabilitas motus prima est et fundamentum, a Dei natura inmutabili oriri. Phaenomenorum naturalium ultima causa a minimarum particularum coniunctionibus et motibus duci possunt, sive de motibus planetarum sive de vita animali agitur.

Cartesius hic cosmotheoriam mechanisticam perpetuo cohaerentem defendit. Praeterea reprobat physicam scholasticam, cui teleologia Aristotelia subfuerat cum notionibus q.s. 'forma substantialis', 'qualitas', 'elementum', 'facultates praestabilitis finibus naturalibus servientes'. Vix satis efferri potest, quanto pondere Cartesius ad intellectum vicissitudinum naturae contulerit, et qua ratione inter se sint "scitator" ('qui scitatur') et "sciendum" ('obiectum sciendi'). In physica Aristotelia universum esse putatur totum geocentricum, finitum, cyclicum ad singula minima structum, in quo res hylomorphicae hierarchice dispositae versentur. In his constat animam rationalem hominis altissimum plenisssimumque locum obtinere. Censet enim universum physicum infinitam et extentam esse plenitudinem, quae ex continua et liquida constet materia, in qua entia mutuis pulsibus formentur, crescant, dissolvantur. Quos pulsus iisdem causis ubique regulariter valentibus obtemperare.

Cartesius pro empirismo Aristotelio causalem et mechanisticam theoriam perceptionis substituit, cuius singula puncta iam in Regulis adumbraverat. Quam novam rationem mundi inlustrat notio caloris et lucis, quae variis motibus coniunctionibusque materiae ex minimis corpusculis consistentis exposita sunt. Quae corpuscula variis modis sentiendi organa movent, diversasque impressiones et cogitatationes in mente efficiunt. Theoriam suam Cartesius cautissime proponit tamquam commenticiam imaginationem novi mundi in spatio infinito a quodam philosopho posito. Cartesius nos rogat, ut Deum arbitremur spatium creavisse undique plenum materiae. Varie particulas materiae ciendo Deus diversitates efficit. Sed praeter propritates ab extentione et motu ductas nullae aliae res cum materia iunctae sunt. Quae opinio, quamquam tacita, posita est in Copernicana ratione geocentrica, quae iam anno 1619 ab Ecclesia Catholica damnata erat. Cum deinde Dialogus Galilaei Romae publice condemnatus esset, Cartesius Mundo edendo abstitit. Aliquot quidem partes in Dissertatione et commentationibus illi coniunctis anno 1637 divulgavit. Disputationem systematicam anno 1644 in Principiis philosophiae edidit. In altera parte Mundi disserit de homine.

Dissertatio de methodo[recensere | fontem recensere]

Textus originalis Dissertationis.

Anno 1637 liber Francogallice scriptus Discours de la méthode cum titulo additicio Pour bien conduire sa raison, et chercher la vérité dans les sciences divulgatus est, qui lectoribus extra universitatem versatis legendus esset. Versio Latina Dissertatio de methodo: recte regendae rationis et veritatis in scientiis investigandae aliquot annis post e prelo exiit. Quae dissertatio reapse praefatio est trium tractatuum qui sunt Dioptrice (La Dioptrique) et Meteora (Les Météores), Geometria[14] (La Geomëtrique). Dissertatio dispar est Regulis annis 1620 adumbratis, nam remissius nonnulla tractantur principia Cartesii. Etiam autobiographiam intellectualem continet.

Pars prima initio admonet de ratione (sive "bona mente") universis hominibus a natura distributa: necesse esse rationem colere bona methodo. Deinde eruditionem in schola Flexiensi secundum programma translaticium narrat, seque destitutum queritur, quod tantulum certi a magistrorum disciplinis sibi traditum esset:

De philosophia nihil dicam, nisi quod, cum scirem illam a praestantissimis omnium seculorum ingeniis fuisse excultam, et nihil tamen adhuc in ea reperiri, de quo non in utramque parem disputetur, hoc est, quod non sit dubium & incertum: non tantum ingenio meo confidebam, ut aiquid in eá melius à me quàm à caeteris inveniri posse sperarem. Et cum attenerem quot deversae de eadem re opiniones saepe sint, quarum singulae à viris doctis defenduntur, & ex quibus tamen nunquam plus unà vera esse potest, quiquid ut probabile tantùm affertur, propemodo pro falso habendum esse existimabam.[15]

Ita rationem reddit, cur post studia curriculo academico absistere cogitaret, et postea operam daret, ut a contradictoriis et praeiudicatis opinionibus usu receptis magistrorumve auctoritate se liberaret. Itaque a fundamentis exstruere constituit opinionum disciplinam, quam satis firmam et consequentem adprobare posset.

Autobiographia rationem naturalem omnino defendere volebat: nam facultate rationis eiusque bono usu ad intellectum veritatis revocabilis ducimur. Quae praefatio etiam nuntiatrix erat novae scientiae, quam philosophia in schola defensa minime sustinebat. Quae autobiographia diligenter exarata certa patefacit argumenta, quae Cartesius satis tute — ne in litigium doctrinale caderet, nec tranquillitatem animi amitteret — proferri posse arbitrabatur. Methodum, quam optimi generis esse iudicabat, non ex logica scholastica prompsit, sed ex geometria et algebra, quibus formandis ipse intererat. In Dissertatione paucis exemplis perquam generalibus illustrabat methodum, quae in omnibus disciplinis valeret.

Prima, et quidem notissima, regula admonebat,

ut nihil unquam veluti verum admitterem, nisi quod certò & evidenter verum esse cognoscerem, hoc est, ut omnem praecipitantiam atque anticipationem in judicando diligentissime vitarem; nihilque amplius conclusione complecterer, quàm quod tam clare & distincte rationi meae paterer, ut nullo modo in dubium possem revocare.[16]

Ceterae tres in Regulis reperiuntur. Cartesius eventus harum regularum observantia in variis artibus effectos laudat et ita concludit:

quia videbam illarum cognitionum à pricipiis quibusdam, quae ex Philosophia peti deberent, dependere, in Philosophia autem nulla hactenus satis certa principia fuisse inventa; non dubitavi quin de iis quaerendis mihi ante omnia esset cogitandum."[17]

In quinta parte Cartesius ad physicam transit, et theoriam in Mundo, tractatu inedito, excogitatam pronuntiat. Praeterea operam corporis humani explicat, sicut operam cordis et circulationis sanguinis, quas secundum suas investigationes anatomicas edocet. Disserit etiam corpora humana animaliaque machinamenta sive automata manibus Dei facta esse, quorum motus operaeque physiologicae materialium particularum in organis et nervis motibus pulsibusque efficiuntur. Quae differentia sit inter hominem et automatum, sub finem capituli explicat ratione, quae examini Turing similis est:[18]

Et hic particulariter immoratus eram in ostendendo, si darentur ejusnodi machinæ, figurâ externå organisque omnibus simiæ vel cuivis alteri bruto animali simillimæ, nullà nos ratione agnituros ipsas naturà ab istis animantibus differre: Si autem aliquæ exstarent quæ nostrorum corporum imaginem referrent, nostrasque actiones quantum moraliter fieri posset imitarentur, nobis semper duas certissimas vias reliquas fore ad agnoscendum, eas non propterea veros homines esse. Quarum prima est, illas nunquam sermonis usum habituras, aut ullorum signorum, qualia adhibemus ad cogitationes nostras aliis aperiendas. Nam concipi quidem potest machina ita composita ut vocabula aliqua proferat, imo etiam ut quædam enunciet quæ præferentiæ objectorum, ipsius organa externa moventium, appositè respondeant.[19]

Quarum (agnoscendi viarum) altera est, omnibus locis ratione uti posse instrumento universali. Cartesius hominibus animam rationalem esse adfirmat, etsi secundum principia quae ipse constituit nullo modo a materiae potentia duci potest. Itaque necesse esse ipsam creari. Quod ad mentis et corporis unionem attinet, Cartesius non sufficere ait, ut instar nautae in navi anima in corpore habitet; immo necesse esse, ut corpori artius uniatur.[20] Quam unionem suis principiis explanare non posse postea patefecit epistulis ad Elisabetham missis. Nam causalitas particularum collisionibus pulsibusque nixa sola forma est causalitatis a Cartesio accepta. Quomodo anima corpori unire deceat, quaestio difficillima erat Cartesio (sicut etiam hodiernis philosophis est). Animam rationalem dixit arte coniunctam esse corpori; ex alia parte, dixit eam haudquaquam corpori esse obnoxiam, nam etiam interito corpore superesse posse. Itaque dualismum proposuit: animae et corporis unionem ad neuram partem reduci posse.

Meditationes de prima philosophia[recensere | fontem recensere]

Opus magnum philosophiae Cartesianae, Meditationes de prima philosophia, procudit et producit, nec non defendit, argumenta in quarto capitulo Dissertationis prolata, sed prorsus alio genere dicendi. Opus Aprili mense 1640 absolutum Lutetiae apud Michaelem Soly anno 1641 primum editum hunc habet titulum additicium: ... in qua Dei existentia et animae immortalitas demonstratur. Cum quidem in Meditationibus minime de animae immortalitate agatur, editio secunda apud Elzevirium anno 1642 facta rectius ... in quibus Dei existentia, et animae humanae a corpore distinctio, demonstrantur dicit.

Ut titulo operis indicatur, lector ad lente cogitandum invitatur: argumenta diligenter lenteque perlegat; certe singulae singulis diebus meditationes habere licet, vel diutius, si opus est. In Meditationibus lector idem esse exspectatur atque "ego", qui pro qualibet persona rationali et deliberabunda stare putatur (cum in Dissertatone "ego" ad Cartesium ipsum referretur). Is, qui ad meditationes adgreditur, humanus et eruditus eas finire exspectatur, non solum a falsis opinionibus purus sed etiam meliore sanioreque animo quam antea. Nam propositum est ad veram et certam scientiam munire viam, quam nemo in quaestionem vocare potest. Hoc modo, finitis meditationibus, nova de scientia eiusque methodis visio cohaerens fundamentum philosophicum consecuta est, quod iam dudum Cartesius sibi proposuit.

Cartesius, ut anno 1629 in Nederlandia consederat, primis mensibus ei incumbebat operi, quod ratione humana suscipere maximi momenti esse putabat: Deum ac se ipsum cognoscere. Quo opere id repperit, quod ipse "fundamentum physicae" descripsit.

In praefatione Meditationum Cartesius se conari dicit his respondere duabus obiectionibus, quas excitaverunt argumenta in quarto capitulo Dissertationis posita.

  • Primo, ex eo, cum mens humana in se conversa se esse percipiat nihil nisi rem cogitantem, non sequi, ut eius natura sive essentia in eo tantum consistat, quod sit res cogitans.
  • Secundo: ex eo, quod notionem sive ideam rei me perfectioris in me habeam, non sequitur, ut ipsa idea me perfectior sit, et multo minus sequitur, ut exsistat illud, quod ista idea repraesentatur.

Quae quaestiones ad problemata medullaria metaphysicae Cartesianae pertinent. Cartesius deinde scepticorum argumentorum seriem praebet, ut mentem liberet a sensibus, qui nos ad mundum materialem adligant, et lectorem adducant id tantum consideratum, quae intellectus clare et accurate intellegere åptest. Claris et accuratis ideis reperiuntur ea, quae sensibus percipi non possunt, sicut natura animae mentisve rationalis, et exsisentia Dei suprasensibilis, qua natura mentis nititur. Exsistentia Dei esse intellegitur fides veritatis ec non harum idearum, notionumque ab his ductarum fundamentum. Sunt, qui hoc argumentum circulare esse arbitrentur, sed continuo, num vero circulare sit, ambigitur, ac si est, num circularitas incommodo sit. Etiam, num cognitioni scientificae ius dari debeat, quaeritur.


De potestate genii maligni putans, Cartsius se dixit invenisse rem certam, de qua nullus genius malignus eum decipit:

mihi persuasi nihil plane esse in mundo, nullum caelum, nullam terram, nullas mentes, nulla corpora; nonne igitur etiam me non esse? Imo certe ego eram, si quid mihi persuasi. Sed est deceptor nescio quis, summe potens, summe callidus, qui de industriâ me semper fallit. Haud dubie igitur ego etiam sum, si me fallit; & fallat quantum potest, nunquam tamen efficiet, ut nihil sim quamdiu me aliquid esse cogitabo. Adeo ut, omnibus satis superque pensitatis, denique statuendum sit hoc pronuntiatum, Ego sum, ego existo, quoties a me profertur, vel mente concipitur, necessario esse verum.
– Renatus Cartesius, Meditationes de Prima Philosophia, meditatio II, iii, (1641),

Argumentum quo Deum esse demonstravit[recensere | fontem recensere]

Cartesius duobus argumentis Deum esse demonstravit quorum genus est argumentum ontologicum, id est Caetesius demonstrare conatur deum propter definitionem eius esse. Meditatione quinta Cartesius ita de Deo scribit:

non possim cogitare Deum nisi existentem, sequitur existentiam a Deo esse inseparabilem, ac proinde illum reverà existere; non quòd mea cogitatio hoc efficiat, sive aliquam necessitatem ulli rei imponat, sed contrà quia ipsius rei, nempe existentiae Dei, necessitas me determinat ad hoc cogitandum: neque enim mihi liberum est Deum absque existentiâ (hoc est ens summe perfectum absque summâ perfectione) cogitare, ut liberum est equum vel cum alis vel sine alis imaginari.
– Renatus Cartesius, Meditationes de Prima Philosophia, meditatio V, x (1641).

Rationalismus[recensere | fontem recensere]

Cartesius rationem et scientiae et intellegentiae mentis esse fontem credens, exemplum dedit cerae:

Sumamus, exempli causâ, hanc ceram: nuperrime ex favis fuit educta; nondum amisit omnem saporem sui mellis; nonnihil retinet odoris florum ex quibus collecta est; ejus color, figura, magnitudo, manifesta sunt; dura est, frigida est, facile tangitur, ac, si articulo ferias, emittet sonum; omnia denique illi adsunt quae requiri videntur, ut corpus aliquod possit quàm distinctissime cognosci. Sed ecce, dum loquor, igni admovetur: saporis reliquiae purgantur, odor expirat, color mutatur, figura tollitur, crescit magnitudo, fit liquida, fit calida, vix tangi potest, nec jam, si pulses, emittet sonum. Remanetne adhuc eadem cera? Remanere fatendum est; nemo negat, nemo aliter putat. Quid erat igitur in eâ quod tam distincte comprehendebatur? Certe nihil eorum quae sensibus attingebam; nam quaecunque sub gustum, vel odoratum, vel visum, vel tactum, vel auditum veniebant, mutata jam sunt: remanet cera.
– Renatus Cartesius, Meditationes de Prima Philosophia, meditatio II, xi (1641).

Opera selecta Renati Cartesii[recensere | fontem recensere]

Principia philosophiae, 1685
  • 1618. Compendium Musicae. Liber est de theoria rebusque aestheticis musicae, pro Isaaco Beeckman scriptus est.
  • 1626–1628. Regulae ad directionem ingenii. Nondum finitum est. Autore motuo liber 1684 divulgatus est.
  • 1630–1633. Le Monde (Mundus) et L'Homme (Homo). Primum est accuratum opus re scientia naturalis Certesii. Homo Latine 1662 est divulagatum, Mundo 1664.
  • 1637. Discours de la méthode (Dissertatio de methodo). Introductio est de Essais, inter quae sunt et Dioptrique et Météores et Géométrie. Versio Latine Géométrie omissit; id separatem editus est.
  • 1637. La Géométrie (Geometria). Magnum opus Cartesii mathematicum.
  • 1641. Meditationes de prima philosophia sive Meditationes Metaphysicae. Editio secunda proximo anno divulgata quoque habet et obiectiones et responsiones et epistolam ad Dinet.
  • 1644. Principia philosophiae quae Cartesius opera Aristoteliana in universitatibus substituere voluit.
  • 1647. Notae in programma responsio est discipulo quondam Henrico Regio.
  • 1647. Descriptio corporis humani. Opus post mortem auctoris divulgatum est.
  • 1648. Responsiones Renati Des Cartes…. Notae de controversia inter Cartesium et Fransiscum Burnam 16 Aprilis 1648. Liber inventus est 1895 divulgatusque 1896.
  • 1649. Les passions de l'âme (Passiones animae). Dedicatus est liber Elizabetha Bohemiae.
  • 1657. Epistulae Cartesii, quae a Claudio Clerselier, qui multa de methematica omisit, divulgatae est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Sic Petrus Gassendus in titulo libri Disquisitio metaphysica seu dubitationes et instantiae adversus Renati Cartesii Metaphysicam, et responsa (1644); sic saepe postea.
  2. Seu Des-Cartes; sic, ipso vivo, in titulis librorum Latine divulgatorum, e.g. Renati Des-Cartes Meditationes de prima philosophia, inqva Dei existentia et anima immortalitas demonstratvr (1641) [1]; Geometria, à Renato Des Cartes anno 1637 Gallicè edita, nunc . . . in linguam Latinam versam et commentariis illustratam (1649) [2].
  3. Principia philosophiae 1.7 sqq.
  4. Baillet 1691: 13 inexplicabilem "mal de poumon" coniectat.
  5. Dissertatio de methodo, p- 6.
  6. Sebba 1987.
  7. Baillet 1691: 166.
  8. Editio Latina anno 1641 divulgata.
  9. Porterfield 2018: 66.
  10. Cartesius, Meditationes I 4.
  11. Cartesius, Meditationes I 12.
  12. Cartesius, Meditationes II 1.
  13. Discours de la méthode, versio Latina postume anno 1656 edita.
  14. Latine separatim edita.
  15. Cartesius, Dissertatio 1656, 6-7.
  16. Cartesius, Dissertatio 1656, 14-15.
  17. Cartesius, Dissertatio 1656, p. 17.
  18. Alanen 2018.
  19. Cartesius, Dissertatio 1656, p. 44.
  20. Cartesius, Dissertatio 1656, p. 46.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Bibliographica
  • Sebba, Gregor (1964) Bibliographia Cartesiana: A Critical Guide to the Descartes Literature 1800-1960. Nijhoff.
  • Armogathe, Jean-Robert & Vincent Carraud (2003) Bibliographie cartésienne (1960-1996). Lupiae: Conte.
Litterae secundariae
  • Alanen, Lilli (2018) Descartes, René. Filosofia.fi Ex Anglico Finnice convertit Markku Roinila.
  • Baillet, Adrien (1691) La vie de Monsieur Descartes. Première partie. A Paris, chez Daniel Horthemels.
  • Broughton, Janet (2002) Descartes's Method of Doubt. Princeton University Press.
  • Gaukroger, Stephen (1995) Descartes: an intellectual biography. Clarendon Press.
  • Grayling, A. C. (2006) Descartes: The Life of Rene Descartes and Its Place in His Times. Simon and Schuster.
  • Hatfield, Gary (2018) René Descartes. The Stanford Encyclopedia of Philosophy.
  • Monnoyeur, Françoise (2017) Matière et espace dans le système cartésien. Harmattan. ISBN 978-2-343-13394-2.
  • Moreno Romo, Juan Carlos (2010) Vindicación del cartesianismo radical. Barcinonae: Anthropos.
  • Porterfield, Jason (2018) René Descartes. Rosen Publishing.
  • Rodis-Lewis, Geneviève (1995) Descartes: biographie. Calmann-Lévy.
  • Rodis-Lewis, Geneviève (1992) Descartes life and the development of his philosophy. The Cambridge Companion to Descartes, 21-57, ed. John Cottingham. Cambridge University Press.
  • Sebba, Gregor (1987) Dream of Descartes. Southern Illinois University Press.
  • Shorto, Russell (2008) Descartes' Bones: A Skeletal History of the Conflict Between Faith and Reason. Random House.

Nexus interni[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikisource-logo.svg Vide Renatus Cartesius apud Vicifontem.