Examen Turing

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Examen Turing secundum mores usitatios interpretatum, ubi lusor C, ille interrogator, opus datur ut decernatur quis lusor - A aut B - est re vera computatrum et quis est humanus. Interrogator autem solus potest responsis ad quaestiones scriptas uti ad decernendum.

Examen Turing est examen ab Alano Turing anno 1950 propositum quo utrum machina, velut computatrum quoddam, intellegentiam humanam habeat decernatur. Examen habeatur ut sequitur: iudex humanus lingua naturali colloquitur cum alio humano et alio computatro, qui singuli conati sunt ut humani videantur. Omnes in locis insulatis poniuntur, ne aliter communicentur nisi per textos claviolo computatri positos et in monitorio lectos. Si iudex non potest dicernere humanum a computatro, tunc machina illa dicatur examen excedere.[1]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Turing ex principio suggerit ut per teleimpressorium communicentur, quod hoc erat inter pauca nota communicationis systemata anno 1950. Turing, Alan (October 1950), "Computing Machinery and Intelligence", Mind LIX (236): 433–460.