Anselmus Cantuariensis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Anselmus Cantuariensis (natus Augustae Praetoriae circiter 1033; obiit Cantuariae die 21 Aprilis 1109) fuit sanctus et doctor ecclesiae, quia illustris philosophus Medii Aevii fuit. Historici putant eum patrem Scholasticae fuisse. Anselmus inter alia argumenta quo Deum (aliquid quo nihil maius cogitari potest) esse probatur quaesivit.

Ecclesia Catholica Romana celebrat Sanctum Anselmum die 21 Aprilis, praeterea papae Pii X encyclica epistula Communium rerum, die 21 Aprilis 1909 promulgata, Anselmo Cantuariensi et operi dicata est.

Anselmus, Augustae in Pedemontana regione ortus est circiter annum millesimum tricesimum tertium. A monachis Sancti Benedicti educatus, vitam complecti monasticam voluit, de qua sententia, cum obstaret parens, parumper destitit. Cum viginti esset annorum, propter parentis contumaciam in statu vitae eius eligendo, domo relicta, Burgundiam, Galliam et Normandiam peragravit. Vicesimum septimum agens annum, monasterium Beccensem in Gallia ingressus est, cui ut prior praefectus est, deinde ut abbas, anno millesimo sexagesimo. Anno millesimo nonagesimo Cantuariensis Episcopus in Anglia creatus, contra Gullihelmum Rubrum Ecclesiae iura strenue vidicavit, bis propter hoc exsilio mulctatus. Inter omnes excelluit ut spiritalis moderator, paedagogus, praedicator et vitae monasticae emendator. Propter ea, quae scripsit, scholasticam disciplinam quodammodo praeoccupavit. Cantuariae mortuus est, undecimo Kalendas Maias, anno millesimo centesimo nono. Anno millesimo septingentesimo vicesimo, Ecclesiae doctoris titulo honoratus est.

Anselmus Cantuariensis (imago ficta aetatis posterioris)

Opera amplissima[recensere | fontem recensere]

  • Proslogion
  • Monologion
  • Cur Deus Homo
  • De Grammatico
  • De Veritate
  • De Libertate Arbitrii
  • De Casu Diaboli
  • De Incarnatione Verbi
  • De Conceptu Virginali
  • De Concordia

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • S. Anselmi Cantuariensis Archiepiscopi Opera Omnia 4, edita a Francisco Salesio Schmitt, Stuttgarti / Bad Cannstatt 1968, pag. 118f., 124f. (lat. Text).
  • The Letters of Saint Anselm of Canterbury 2 (Cistercian Studies Series 97), editio curata a Walter Fröhlich, Kalamazoo 1993, pag. 177f., 184-186.
  • Eadmer Cantuariensis: Eadmer’s History of Recent Events in England (Historia Novorum). editio publicata et curata a Goffredo Bosanquet, Londinii 1964.
  • Eadmer Cantuariensis. 1962 The Life of St. Anselm (Vita Anselmi).Richard William Southern edidit et curavit. Oxoniae.
  • Jori, Alberto. 2005. "Die Paradoxien des menschlichen Selbstbewusstseins und die notwendige Existenz Gottes - Zu 'Cogitatio' und 'Intellectus' im Streit zwischen Anselm und Gaunilo." In Rationality from Saint Augustine to Saint Anselm. Proceedings of the International Anselm Conference—Piliscsaba (Hungaria) 20–23 Iunii 2002. C. Viola et J. Kormos ediderunt, 197–210. Piliscsaba.
  • Schmidt, Martin Anton. 1983. "Anselm von Canterbury". In Mittelalter I. Gestalten der Kirchengeschichte 3. Martin Greschat edidit. Stuttgarti u.a..
  • Southern, Richard William. 1990. Saint Anselm: A Portrait in a Landscape. Cantabrigiae.
  • Vaughn, Sally N. 1980. "St. Anselm and the Englisch Investiture Controversy reconsidered." In Journal of Medieval History 6:61–86.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!
Archiepiscopi Cantuarienses
Vexillum Cathedralis Cantuariensis

Augustinus · Laurentius · Mellitus · Iustus · Honorius · Deusdedit · Wighardus · Theodorus Tarsiensis · Berhtwaldus · Tatwinus · Nothelmus · Cuthbertus · Bregowinus · Iaenberhtus · Ethelhardus · Wulfredus · Feologild · Ceolnothus · Ethelredus · Plegmundus · Athelmus · Wulfhelmus · Oda · Aelfsige · Brithelmus · Dunstanus · Ethelgarus · Sigericus · Aelfricus · Aelfheah · Leovingus · Aethelnothus · Eadsige · Robertus de Jumièges · Stigandus · Lanfrancus · Anselmus · Radulphus d'Escures · Gulielmus Corboliensis · Theobaldus · Thomas Becket · Rogerius de Bailleul · Ricardus Dubrensis · Balduinus Exoniensis · Reginaldus · Hubertus Walterus · Reginaldus · Ioannes de Gray · Stephanus Langton · Gualterius d'Eynsham · Ricardus le Grant · Radulphus Neville · Ioannes de Sittingbourne · Iohannes Blundus · Edmundus Abindoniensis · Bonifacius Sabaudiensis · Gulielmus Chillenden · Robertus Kilwardby · Robertus Burnell · Ioannes Peckham · Robertus Winchelsey · Thomas Cobham · Gualterius Reynolds · Simon Mepeham · Ioannes de Stratford · Ioannes de Ufford · Thomas Bradwardine · Simon Islip · Gulielmus Edington · Simon Langham · Gulielmus Whittlesey · Simon Sudbury · Gulielmus Courtenay · Thomas Arundel · Rogerius Walden · Thomas Arundel · Henricus Chichele · Iohannes Stafford · Ioannes Kemp · Thomas Bourchier · Ioannes Morton · Thomas Langton · Henricus Deane · Gulielmus Warham · Thomas Cranmer · Reginaldus Pole · Matthaeus Parker · Edmundus Grindal · Ioannes Whitgift · Richardus Bancroft · Georgius Abbot  · Gulielmus Laud · Gulielmus Juxon · Gilbertus Sheldon · Gulielmus Sancroft · Ioannes Tillotson · Thomas Tenison · Gulielmus Wake · Ioannes Potter · Thomas Herring · Matthaeus Hutton  · Thomas Secker · Fridericus Cornwallis · Ioannes Moore · Carolus Manners-Sutton · Gulielmus Howley · Ioannes Bird Sumner · Carolus Thomas Longley · Archibaldus Campbell Tait · Eduardus White Benson · Fridericus Temple · Randall Thomas Davidson · Cosmo Lang · Gulielmus Temple · Galfridus Fisher · Michael Ramsey · Donaldus Coggan · Robertus Runcie · Georgius Carey · Rowan Williams · Iustinus Welby