Roman numeral 10000 CC DD.svg

Circuitus Franciae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Iter Circuitus Franciae anni 2008. Stationes: BrestiaPlumelec; AuraicumFanum Brioci; MacloviumPortus Namnetum; Cauletum; Cauletum – Castrum Radulphi; AigurandeSuper Besse; BrivasAureliacum; FigiacumTolosa; Tolosa – Vicus Aquensis Statio montana; PalumHautacam Statio montana; LannemezanFuxium; AvellanetumNarbo; Narbo – Nemausus; Nemausus – Dinia; EburodunumPrato Nevoso Statio montana; CuneumGauserium Statio montana; Eburodunum – Alpe d'Huez Statio montana; Bourg-d'OisansFanum Sancti Stephani; RodumnaMons Luzonis; CérillyMons Rotundus; StampaeLutetia

Circuitus Franciae (Francogallice: Tour de France) est certamen birotariorum per totam Franciam et saepe alias civitates quotannis aestate adulta habitus.

2006[recensere | fontem recensere]

Hoc anno, Floyd Landis, Americanus, visus est victor; annuntiavit autem die 5 Augusti 2006 Consociatio Birotaria Internationalis eum medicamento illicito usum esse, et victorem ergo esse Oscarem Pereiro, Hispanum, qui in competitorum ordine eum secutus erat.

2007[recensere | fontem recensere]

Lutetiae die 29 Iulii, finito vigensima statione, cursu ab oppido Marcoussis ad Campos Elysios, Albertus Contador Velasco vicit totum circuitum in classificatione generali, et abstulit ius tuniculam flavam super podium victorum gerendi. Eum est secundus in ordine secutus Cadel Evans, Australianus; tertius, Levi Leipheimer, Americanus.

2008[recensere | fontem recensere]

Die 27 Iulii Circuitu Franciae anni 2008 confecto, Carolus Sastre in classificatione generali tenuit prima. Secutus ordine secundus est Cadel Evans; tertius, Bernardus Kohl; quartus, Dionysius Menchov; quintus, Christianus Vandevelde. Anscharius Freire tuniculam viridem et palmam properatorum abstulit; tuniculam maculatam et palmam quorum ascendunt, Bernardus Kohl; tuniculam candidam et palmam principis iuventutis, Andy Schleck; palmam ferocitatis, Silvanus Chavanel. Iam tandem Gert Steegmans vicensimam primam stationem ultimamque, cursum ab oppido Stampis ad Campos Elysios Lutetiae vicit.

2009[recensere | fontem recensere]

Iter circuitus Franciae anno 2009 a Portu Herculis Monoeci Lutetiam tendit.

2010[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Circuitus Franciae 2010

Iter circuitus Franciae anno 2010 a Roterodamo Nederlandiae Lutetiam tendit.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Qui plus quam unam victoriam exitu Circuitus Franciae vicerunt[recensere | fontem recensere]

Ordo Birotarius et civitas Victoriae Anni
1 vexillum Franciae Francia Iacobus Anquetil 5 1957, 1961, 1962, 1963, 1964
  Flag of Belgium.svg Belgia Eduardus Merckx 5 1969, 1970, 1971, 1972, 1974
  vexillum Franciae Francia Bernardus Hinault 5 1978, 1979, 1981, 1982, 1985
  Flag of Spain.svg Hispania Michael Indurain 5 1991, 1992, 1993, 1994, 1995
5 Flag of Belgium.svg Belgia Philippus Thys 3 1913, 1914, 1920
  vexillum Franciae Francia Louisonus Bobet 3 1953, 1954, 1955
  vexillum CFA Civitates Foederatae Americae Gregorius LeMond 3 1986, 1989, 1990
8 vexillum Franciae Francia Lucianus Petit-Breton 2 1907, 1908
  Flag of Belgium.svg Belgia Firmin Lambot 2 1919, 1922
  Flag of Italy.svg Italia Octavius Bottecchia 2 1924, 1925
  Flag of Luxembourg.svg Luxemburgum Nicolas Frantz 2 1927, 1928
  vexillum Franciae Francia Andreas Leducq 2 1930, 1932
  vexillum Franciae Francia Antoninus Magne 2 1931, 1934
  Flag of Belgium.svg Belgia Sylvère Maes 2 1936, 1939
  Flag of Italy.svg Italia Faustus Coppi 2 1949, 1952
  vexillum Franciae Francia Bernardus Thévenet 2 1975, 1977
  vexillum Franciae Francia Laurentius Fignon 2 1983, 1984
  Flag of Spain.svg Hispania Albertus Contador 2 2007, 2009
  Flag of the United Kingdom.svg Britanniarum Regnum Christophorus Froome 2 2013, 2015, 2016