Circuitus Franciae 2016

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Iter Cirtuitus Franciae 2016.

Circuitus Franciae 2016 est centesima prima editio Circuitus Franciae, certaminis birotationis. Die 24 Novembris 2014 Societas Disportus Amaury nuntiavit certamen in Manica departamento Francico primum in historia circuitus incipere.[1][2] Certamen unam stationem in Andorra habet.[3]

Manus[recensere | fontem recensere]

Viginti duo manus editioni 2016 Circuitus Franci intersunt. Omnes duodeviginti WorldTeams UCI invitati sunt, et revera interesse debent.[4]

Equites[recensere | fontem recensere]

Praecipui equites dilecti ante certamen fuerunt Christophorus Froome, Nairo Quintana, et Albertus Contador. Alii petitores praecipui in classificatione generali fuerunt Ricardus Porte, Thibaltus Pinot, Fabius Aru, Geraint Thomas, Vincentius Nibali, Romanus Bardet, et Tejay Van Garderen.[5][6]

Iter et stationes[recensere | fontem recensere]

Iter Circuitus Franciae 2016 a Christiano Prudhomme directore certaminis in Palatio Congressuum Lutetiae die 20 Octobris 2015 revelatum est.[7] Duos certaminis temporis eventus continet, quorum ambo sunt petitorum singulorum. Auctores stationes reliquas undeviginti in tres categorias dividunt: stationes planas, stationes montanas mediocres, et stationes montanas. Sunt quinque stationes montanae, quarum quattuor in culmine montis finient: statio 9, ad Andorra-Arcalis; statio 12, ad Montem Ventosum; statio 17, ad Finhaut Émosson; et statio 19, ad Saint-Gervais-les-Bains. Auctores duo dies otii mandaverunt. Certamen certamini prioris anni est 174.7 chiliometra longius.

Christophorus Froome, summus athleta defendens, postquam iter nuntiatum est dixit se spectare cursum ei accommodare melius quam cursus prioris anni. "Puto," ait, "perfectum birotarium vincere, sed statio quae mihi eminet profecto est Mons Ventosus."[8][7]

Stationes et consecutiones[7]
Statio Diece Iter Spatium Genus Victor
1 2 Iulii Mont Saint-MichelUtah Beach, Sanctam Mariam Montis 188 km Statio plana Marcus Cavendish
2 3 Iulii Saint-LôCherbourg-Octeville 182 km Statio clivosa Petrus Sagan
3 4 Iulii GranvilleAngers 222 km Statio plana Marcus Cavendish
4 5 Iulii SaumurAugustoritum 232 km Statio plana Marcellus Kittel
5 6 Iulii AugustoritoLe Lioran 216 km Statio mediocriter montana Gregorius van Avermaet
6 7 Iulii Arpaiono super CeramMontem Albanum 187 km Statio plana Marcus Cavendish
7 8 Iulii L'Isle-JourdainLac de Payolle 162 km Statio mediocriter montana Stephanus Cummings
8 9 Iulii PaloBagnères-de-Luchon 183 km Statio montana Christophorus Froome
9 10 Iulii Vielha Val d'Aran (Hispania) – Andorra-Arcalis (Andorra) 184 km Statio montana Thomas Dumoulin
11 Iulii Andorra Dies otii
10 12 Iulii Escaldes-Engordany (Andorra) – Revel 198 km Statio mediocriter montana Michael Mathews
11 13 Iulii CarcasoneMonspessulanum 164 km Statio plana Petrus Sagan
12 14 Iulii MonspessulanoMontem Ventosum 185 km Statio montana Thomas De Gendt
13 15 Iulii Bourg-Saint-AndéolLa Caverne du Pont-d'Arc 37 km Certamen temporis hominum singulorum
14 16 Iulii MontélimarVillars-les-Dombes - Parc des Oiseaux 208 km Statio plana Marcus Cavendish
15 17 Iulii Bourg-en-BresseCuloz 159 km Statio mediocriter montana Jarlinson Pantano
16 18 Iulii Moirans-en-MontagneBernam (Helvetia) 206 km Statio mediocriter montana Petrus Sagan
19 Iulii Bernae (Helvetia) Dies otii
17 20 Iulii Berna (Helvetia) – Finhaut Émosson (Helvetia) 184 km Statio montana Ilnur Zakarin
18 21 Iulii SallanchesMegève 17 km Certamen temporis hominum singulorum
19 22 Iulii AlbertvilleSaint-Gervais-les-Bains 146 km Statio montana
20 23 Iulii MegèveMorzine 146 km Statio montana
21 24 Iulii CantiliacoLutetiam 113 km Statio plana

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Tour de France 2016 to start from Manche," Amaury Sport Organisation.
  2. "2016 Tour de France to start in Manche," Cycling News, 24 Novembris 2014.
  3. "Tour de France: 2016 race to visit mountainous Andorra," BBC Sport.
  4. "UCI Cycling Regulations: Part 2: Road Races page 121 article 2.15.127". Union Cycliste Internationale .
  5. Tour de France - 2016 Winner.
  6. How are the Tour de France favourites faring in the warm up races?
  7. 7.0 7.1 7.2 "Tour de France 2016: Chris Froome delight at 'great course'". BBC News. BBC News. 20 October 2015. 
  8. Anglice: "I think it's going to take a complete cyclist—but the stage that certainly stands out for me is Mont Ventoux."

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Circuitus Franciae 2016 spectant.