Tunicula maculata

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Tunicula maculata (Anglice: polka-dot jersey; Francogallice: maillot à pois rouges) est tunicula quam ductor in classificatione punctorum conscensioni in Circuitu Franciae gerit, colore candido, maculis rubris. Birotarius hanc tuniculam gerens vulgo rex montium appellatur. Palma est Grande Montium Praemium (Francogallice: Grand Prix de la Montagne).[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. David Clark Scott, "Tour de France 101: What do different color jerseys mean?" The Christian Science Monitor, 9 Iulii 2011.