Roman numeral 10000 CC DD.svg

Bernardus Hinault

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Bernardus Hinault in Circuitu Franciae anno 1982.

Bernardus Hinault, nomine Meles[1] per ludibrium datum (natus 14 Novembris 1954), est birotarius Francicus emeritus qui Circuitum Franciae quinquies vicit, unus ex sex birotariis qui in tribus Circuitus Grandis cursibus omnibus vicerunt, unusque ex duobus birotariis qui in quibusque plus quam semel vicerunt (alius Albertus Contador). Victoriam in Circuitu Franciae reportavit annis 1978, 1979,1981, 1982, et 1985; locum secundum tenuit annis 1984 et 1986, ac in stationibus viginti octo praevaluit, quarum tredecim certamina temporis singularia fuerunt. Alii birotarii qui in Circuitu Franciae quinques vicerunt sunt Iacobus Anquetil, Eduardus Merckx, et Michael Indurain, quorum solum Hinault locum vel primum vel secundum abstulit in quoque Circuitu quem confecit. Manet praeterea ultimus Circuitus Franciae victor Francicus.

Exitus in Circuitu Grandi[recensere | fontem recensere]

Circuitus Grandis 1978 1979 1980 1981 1982 1983 1984 1985 1986
Circuitus Hispaniae 1 1
Circuitus Italiae 1 1 1
Circuitus Franciae 1 1 CNC 1 1 2 1 2
Legenda
Non certavit
CNC Cursum non confecit

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Francice: Blaireau.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Fotheringham, William. 2015. Bernard Hinault and the Fall and Rise of French Cycling. Londinii: Yellow Jersey Press. ISBN 9781448156368.
  • Hinault, Bernard. 1989. Memories of the peloton. Vitesse Press. ISBN 0941950239.
  • Hinault, Bernard. 2005. Hinault par Hinault. Editions Jacob Duvernet.
  • Moore, Richard. 2011. Slaying the Badger: LeMond, Hinault and the Greatest Ever Tour de France. Londinii: Yellow Jersey Press. ISBN 9780224082907.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Bernardum Hinault spectant.