Gert Steegmans

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Steegmans in cursu "les Quatre jours de Dunkerque" anno 2008

Gert Steegmans (natus Hasseleti in Belgia 30 Septembris 1980) est birotarius Belgicus, properationis peritus.

Socius manus Davitamon-Lotto anno 2006, is pro Roberto McEwen in duabus Circuitus Franciae stationibus provectus est. Proximo anno socius Manus Quick Step Innergetic, Steegmans viro primario (Anglice: leadout man) pro birotario Thoma Boonen functus est. Die 9 Iulii 2007, Steegmans secundam Circuitus Franciae stationem vicit, cursum ab urbe Dunquerca ad urbem Gandavum. Die 27 Iulii 2008, Boonen absente, vicensimam primam ultimamque Circuitus Franciae stationem, cursum ab oppido Stampis ad Campos Elysios Lutetiae, ipse vicit. Anno 2009 pro Manu Tinkoff vectus est; anno 2010, pro Manu RadioShack.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


stipula Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!