Paulus Sherwen

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Sherwen anno 2009.

Paulus Sherwen (natus William Paul Sherwen Widnes Lancastriae 7 Iunii 1956; mortuus Kampalae Ugandae 2 Decembris 2018), Climber per ludibrium appellatus,[1] fuit professionalis birotarius certans Anglicus et deinde animator programmatum de birotatione, praecipue de Circuitu Franciae. Septies in circuitu ipso certavit, quinquies finiens, et facultate poenae in longis stationibus montanis dandae innotuit.[2]

Usque ad finem Circuitus Franciae anni 2016, Sherwen et Philippo Liggett commentarios inter civitates per multa reticula televisifica emissos offerebant, inter quae SBS Network in Australia[3][4] et NBC Sports in Civitatibus Foederatis. Sherwen et Liggett tum solum pro NBC Sports commentabant.

Sherwen Kampalae Ugandae habitabat: usum aurifodinae Busitemae in Uganda orientali habebat,[5] et constanter inter Ugandam et Civitates Foederatas ultro citroque commeabat.[6]

Sherwen defectione cordis die 2 Decembris 2018 domo Kampalae Ugandae mortem obiit, anno aetatis suae 62.[7][8][9] Katherine uxor ac Margaux et Alexander liberi supervivunt.[10]

Tempora consecutionum in classificatione generale Circuitus Grandis[recensere | fontem recensere]

Circuitus Grandis 1978 1979 1980 1981 1982 1983 1984 1985
A pink jersey Circuitus Italiae
A yellow jersey Circuitus Franciae 70 81 NF NF 111 116 141
A red jersey Circuitus Hispaniae
Titulus
Non certavit
NF Non finivit

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Fotheringham 2018.
  2. Pender 2018.
  3. "It's a new era for SBS and the Tour de France". Special Broadcasting Service .
  4. "SBS makes changes to Tour de France coverage". news.com.au .
  5. Fotheringham 2018.
  6. Interview with Paul Sherwen, Cycling Weekly, 15 Aprilis 2008.
  7. "Iconic voice of cycling Paul Sherwen dies at 62-years-old - Canadian Cycling Magazine" (en-US). Canadian Cycling Magazine. 2 December 2018 
  8. MacMichael, Simon (2 Decembris 2018). "Paul Sherwen has died, aged 62". Road.CC 
  9. Weekly, Cycling (3 Decembris 2018). "Tributes from Phil Liggett, David Millar and more as cycling broadcaster Paul Sherwen dies at 62" 
  10. Fotheringham 2018.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]