Gregorius LeMond

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
LeMond apud Circuitum DuPontianum anno 1989.

Gregorius Iacobus, vulgo Gregory James, "Greg" LeMond (natus Lakewood in oppido Californiae die 26 Iunii 1961) est professionalis birotarius Americanus emeritus, qui, cursu viario certans, victoriam in Road Race World Championship bis (1983, 1989) et Circuitu Franciae ter (1986, 1989, 1990) reportavit, atque a multis spectatoribus maximus omnis temporis birotarius Americanus habetur. Negotiator commercialis etiam est, et doping vehementius contra dicit. Kathy uxorem habet liberosque tres, et variis causis benignis et organizationibus aperte favet.[1]

LeMond ultimum certamen temporis Circuitus Franciae anno 1989 incipit.
LeMond Circuitum Franciae anno 1990 ducit, tuniculam flavam gerens.
Summi athletae LeMond (quartus a laeva) et Laurentius Fignon (media) cum "autobus" ad Sextarium scandunt in statione tertia decima Circuitus Italiae anno 1991.
LeMond birotam carbon fiber in Circuitu Franciae anno 1991 vehitur.
LeMond apud Carrefour de l'Arbre prope Rosbacum, mense Aprili 2015.

LeMond anno 1986 factus est primus birotarius professionalis ex civitate extra Europam ortus qui in Circuitu Franciae vicit, et manet solus birotarius Americanus qui in hoc circuitu praevaluit, septem victoriis a Lance Armstrong reportatis ob abusum medicamentorum vetatorum exceptis. LeMond, cum in silva anno 1987 cum amicis occultus venaret, fortuite permultis globulis transfixus est, tam vulneratus ut in binis Circuitibus Franciae proximis certare nequiebat.[2][3] Ad certamen nihilominus rediens, in Circuitu Franciam anno 1989 praeter opinionem vicit, per ultimam certaminis stationem Laurentium Fignon admirabiliter praeteriens.[4][5] Titulum proximo anno feliciter defendit, suam victoriam tertiam et ultimam reportans, quod significat LeMond esse unum ex septem rectoribus qui tres aut plus Circuitus Franciae consecuti sunt.[6] In otium venit mense Decembri 1994. In United States Bicycling Hall of Fame anno 1996 cooptatus est.

LeMond, avidus naturae studiosus et piscator,[7] cum iam anno 1991 competitor in birotatione professionali esset, maximum Micropterum dolomieu notum cepit, piscem aquae dulcis familiae Centrarchidarum.[8]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Cycling legend Greg LeMond comes to Meath!". Meath Local Sports Partnership. 7 Septembris 2012 .
  2. "SCOUTING; LeMond Shot". The New York Times Company. 12 Aprilis 1987 .
  3. "LeMond Accidentally Shot While Hunting". Schenectady Gazette. Sacramenti Californiae. 21 Aprilis 1987. p. 27 .
  4. MacLeary, John (20 Iunii 2010). "Tour de France great moments: Greg LeMond beats Laurent Fignon by eight seconds". The Daily Telegraph. Londinii: Telegraph Media Group Limited .
  5. "Tour de France legends: Greg LeMond". ITV.com .
  6. Jacques Augendre (2012). Tour de France Guide Historique. Amaury Sport Organisation .
  7. LeMond, Greg. "My Patagonia Argentina Trip (Post 1 of 2)". GregLeMond.com .
  8. Woolridge, Jim (10 Novembris 1991). "LeMond makes world-record catch in fly fishing". Hendersonville, NC. pp. 8B .

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Bibliographia addita[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Gregorium LeMond spectant.