Theodoricus Senft

E Vicipaedia
Senft partes Diaboli Rubri in Circuitu Germaniae anno 2005 agit.

Theodoricus Senft, praenomine vulgari Dieter sed saepissime Didi appellatus (natus Reichenwalde in oppido rei publicae democraticae Germanicae die 7 Februarii 1952), est Germanus birotationis fautor, qui apud circuitus Franciae Italiaeque et alia certamina Didi Diabolus et El Diablo appellatur. Ex 1993, multas circuituum Franciae Italiaeque stationes ornavit, habitu diaboli vestitus, tridentisque signum in superficie viae nonnulla milia passum antequam appareret pingens. Inventor plus centum birotas fecit, inter quas maxima mundi birota: secundum enim Guinness Book of Records, maximam mundi citharam mobilem fabricavit,[1] formam birotae exhibentem.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Diabolus Ruber in marathonio Coloniae anno 2011 habito apparet.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Theodoricum Senft spectant.