Tunicula viridis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Tunicula viridis (Anglice: green jersey; Francogallice: maillot vert; Theodisce: grüne Trikot; Batavice: groene trui; Hispanice: maillot verde) est tunicula quam ductor in classificatione punctorum properationi Circuitus Franciae gerit; dicitur palma properatorum. In aliis tamen birotariorum certaminibus, praecipue circuitibus Hispaniae et Italiae, tunicula viridis a rege montium gesta est.[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. David Clark Scott, "Tour de France 101: What do different color jerseys mean?" The Christian Science Monitor, 9 Iulii 2011.