Jump to content

Circuitus Franciae 2013

E Vicipaedia
Circuitus tabula
Alpe d'Huez, "iconicus" ascensus alpinus, bis per stationem 18 ascendetur.

Circuitus Franciae 2013 fuit centesimus Circuitus Franciae. A 29 Iunii ad 21 Iulii habetur.

Certamen Corsicae coepit, in urbe Portu Syracusano. Insula primas stationes tres habuit.[1] Corsica est sola Metropolitana Franciae praefectura per quam Circuitus Francia numquam transiverat, et ordinatores certaminis centesimam circuitus "editionem" cum commoratione in Corsica coniungere volebant.[2][3][4] Circuitus Lutetiae crepusculo finietur.

Victor fuit Christophorus Froome, birotarius Britannus Manus Sky.

Omnes manus undevicensimae in classi UCI Proteam digestae certare debuerunt. Tres manus UCI Professional Continental, omnes in Francia conditae, etiam ad circuitum invitati sunt.[5]

Vectores ante certamen fauti

[recensere | fontem recensere]

Bradley Wiggins, propugnator anni 2012, qui Circuitui Italiae 2013 diu studuerat, aegrotans se ex illo circuitu praemature removerat,[6] et deinde ex Circuitu Franciae removit, quia satis tempore exercitationis ob aegrotationem et vulnera caruit.[7] Ergo Christophorus Froome, qui locum secundum in circuitu anni 2012 tenuit, fuit certissimus Manus Sky dux et certaminis fautissimus?, quia Circuitum Omanensem et criteria Internationale, Romandie?, Delphinatusque Viennensis anno 2013 superavit.[8] Ricardus Porte, alius manus Sky eques, etiam sollertias praestantes anno 2013 monstraverat, certamen Lutetia–Nicaeam vincens, secundusque in criteriis Internationali et Delphinatus. Albertus Contador, alius ex praecipuis fautis, sed ex certamine anno 2012 expulsus, ad certamen rediit. Andreas Schleck, victor anno 2010, etiam ad certamen rediit. Inter alios qui certamen capere posse habebantur fuerunt Ioachim Rodríguez pro Katusha vehens, Alexander Valverde Belmonte pro manu Movistar vehens, qui locum secundum in 2012 Vuelta tenuit, Nairo Quintana suus socius, et Cadel Evans, qui Circuitum Franciae anno 2011 superfuit. Vincentius Nibali habebatur competitor fortis quia in podio in Circuitu Franciae anno 2012 stetit, sed Circuitui Italiae 2013 potius studebat.[9] Froome, post victoriam Criterii du Dauphine die 9 Iunii 2013 captam, dixit se esse unum ex septem vectoribus qui vincere possent, quorum alii sunt Contador, Valverde, Rodriguez, Evans, van Garderen, Quintana.[8][10]

Sunt in certamine 21 stationes, quae 3403 km transiunt, omnino in Francia, multorum circuitum priorum dissimiles.[1] Certamen Corsicae coepit, Corsicam Meridianam Superioremque visitans, sola praefectura in Francia Metropolitana sita quae Circuitus Franciae numquam visitaverat.[1] Certamen, quia centesimus Circuitus Franciae est, vehementius monstrabit nonnullos historiae ascensus clarissimos, inter quos finis ad summum Montem Ventosum in statione 15; praeterea, per stationem 18, Alpe d'Huez bis a vectoribus scandetur, ubi statio post ascensum secundum finiet.

Certamen vehementius monstrat certamen temporis manuum circa Nicaeam per stationem quartam, et duo certamina temporis singulorum. Finiet circuitus in statione 21, eventu nocturno in Campis Elysiis Lutetiae habituro.

Index stationum[1]
Statio Dies Cursus Spatium Genus Victor
1 29 IuniiPortu SyracusanoMantinum213 kmstatio planaStatio planaMarcellus Kittel
2 30 IuniiMantinoAdiacium156 kmstatio montana mediocrisStatio montana mediocrisIoannes Bakelants
3 1 IuliiAdiacioCalvi145.5 kmstatio montana mediocrisStatio montana mediocrisSimon Gerrans
4 2 IuliiNicaeaNicaeam25 kmstatio planaCertamen temporis manuumOrica-GreenEDGE
5 3 IuliiCagnes-sur-MerMassiliam228.5 kmstatio planaStatio planaMarcus Cavendish
6 4 IuliiAquis SextiisMontem Pessulanum176.5 kmstatio planaStatio planaAndreas Greipel
7 5 IuliiMonte PessulanoAlbiam205.5 kmstatio montana mediocrisStatio montana mediocrisPetrus Sagan
8 6 IuliiCastris AlbigensiumAx 3 Domaines195 kmstatio montanaStatio montanaChristophorus Froome
9 7 IuliiSancto GerontioVicum Aquensem168.5 kmstatio montanaStatio montanaDaniel Martin
8 Iulii Dies otii
10 9 IuliiSancto Gildasio de NemoreMacloviopolim197 kmstatio planaStatio planaMarcellus Kittel
11 10 IuliiAvrincisMontem Sancti Michaelis33 kmstatio planaCertamen temporis singulorumAntonius Martin
12 11 IuliiFiliceriisTurones218 kmstatio planaStatio planaMarcellus Kittel
13 12 IuliiTuronibusSaint-Amand-Montrond173 kmstatio planaStatio planaMarcus Cavendish
14 13 IuliiSancto PortianoLugdunum191 kmstatio montana mediocrisStatio montana mediocrisMatthaeus Trentin
15 14 IuliiGivorsMontem Ventosum242.5 kmstatio montanaStatio montana
15 Iulii Dies otii
16 16 IuliiVasioneVapincum168 kmstatio montana mediocrisStatio montana mediocris
17 17 IuliiEburodunoCaturigomagum32 kmstatio montana mediocrisCertamen temporis singulorum
18 18 IuliiVapincoAlpe d'Huez172.5 kmstatio montanaStatio montana
19 19 IuliiLe Bourg-d'OisansLe Grand-Bornand204.5 kmstatio montanaStatio montana
20 20 IuliiAnnecioMontem Semnoz125 kmstatio montanaStatio montana
21 21 IuliiVersaliisLutetiam (Campos Elysios)133.5 kmstatio planaStatio plana

Duces classificationis

[recensere | fontem recensere]
Statio Victor Classificatio generalis
strictoria lutea
Classificatio punctorum
strictoria viridis
Classificatio montium
strictoria maculata
Classificatio iuvenum
strictoria alba
Classificatio manuum
strictoria lutea
Praemium vectoris ferocissimi
strictoria rubra
1 Marcellus Kittel Marcellus Kittel Marcellus Kittel Ioannes Iosephus Lobato Marcellus Kittel Vacansoleil-DCM Hieronymus Cousin
2 Ioannes Bakelants Ioannes Bakelants Petrus Rolland Michael Kwiatkowski RadioShack-Leopard Blel Kadri
3 Simon Gerrans Petrus Sagan Simon Clarke
4 Orica-GreenEDGE Simon Gerrans Orica-GreenEDGE Nullum praemium
5 Marcus Cavendish Thomas De Gendt
6 Andreas Greipel Daryl Impey Andreas Greipel
7 Petrus Sagan Blel Kadri Ioannes Bakelants
8 Christophorus Froome Christophorus Froome Christophorus Froome Nairo Quintana Manus Movistar Nairo Quintana
9 Daniel Martin Petrus Rolland Romanus Bardet
10 Marcellus Kittel Hieronymus Cousin
11 Antonius Martin Michael Kwiatkowski nullum praemium
12 Marcellus Kittel Ioannes Antonius Flecha
13 Marcus Cavendish Manus Saxo-Tinkoff Marcus Cavendish
14 Mattaeus Trentin Iulianus Simon
15
16
17
18
19
20
Finis

Nexus externus

[recensere | fontem recensere]