Albertus Contador Velasco

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Alberto Contador Velasco, dictus Ratiocinator (natus Matriti 6 Decembris 1982), est birotarius Hispanus ascensionis peritus, unus ex mundi birotariis qui celerrime ascendunt. Pro manu Discovery Channel tum pro Manu Astana equitabat; nunc pro Manu Tinkoff-Saxo certat.

Curriculum vitae[recensere | fontem recensere]

Anno 2007[recensere | fontem recensere]

Die 18 Martii, Contador certamen Lutetia ad urbem Nicaeam vicit.

In Circuitu Franciae, die 17 Iulii, post nonam stationem, tuniculam candidam obtinuit. Vicit quartam decimam stationem die 22 Iulii. Quoniam die 25 Iulii manus Rabobank Michaelem Rasmussen a certamine expulserat, Contador post certamen diei 26 Iulii tuniculam flavam obtinuit. Lutetiae die 29 Iulii, finito vigensima statione, cursu ab oppido Marcoussis ad Campos Elysios, Contador vicit totum Circuitum Franciae in classificatione generali, et obtinuit ius tuniculam flavam super podium victorum gerendi. Eum est secundus in ordine secutus Cadel Evans, Australianus; tertius, Levi Leipheimer, Americanus qui etiam pro manu Discovery Channel certavit. . . .

Nexus externi[recensere | fontem recensere]