Jump to content

Iacobus Anquetil

E Vicipaedia
Anquetil in Circuitu Italiae anno 1966.
Anquetil in Circuitu Franciae anno 1963.
Monumentum Anquetil dicatum Châteaufort in vico praefecturae Evelinarum.

Iacobus, vulgo Jacques, Anquetil (natus Mont-Saint-Aignan in oppido Normandiae die 8 Ianuarii 1934; mortuus cancro stomachi Rothomagi die 18 Novembris 1987), agnomine Maître Jacques ('Magister Iacobus') notus, fuit professionalis birotarius Francicus, primus qui Circuitum Franciae quinquies vicit, annis 1957 et ab 1961 ad 1964. Cuius victoriae in cursibus stationum sicut in Circuitu Franciae reportatae facultate rara solum vehendi contra horologium in certaminibus temporis singulorum innitebantur, qua pro causa agnomine Monsieur Chrono ('Dominus Temporis') appellabatur.

Anquetil primus fuit qui omnes tres Circuitus Grandes vicit, inter quos, praeter Circuitum Franciae, Circuitus Italiae bis (annis 1960 et 1964), ac Circuitus Hispaniae semel (1963).

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Iacobum Anquetil spectant.