Latinitas nondum censa

Basilea

E Vicipaedia
(Redirectum de Basilia)
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Basilia (discretiva)

Wikidata-logo.svg Basilea
Res apud Vicidata repertae:
Basilea: insigne
Civitas: Helvetia
Locus: 47°33′38″N 7°35′26″E
Numerus incolarum: 177 595
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Nomen officiale: Basel

Gestio

Procuratio superior: Pagus Basilia Urbs

Geographia

Superficies: 23.85 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Riehen, Campus Birsae, Muttenz, Münchenstein, Reinach, Bottmingen, Binningen, Allschwil, Saint-Louis, Weil-am-Rhein, Huningue

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Sciamhaevum, Miami Beach, Van

Tabula aut despectus

Basilea: situs

Basilea[1][2][3] seu Basilia[1] (Theodisce Basel, Francogallice Bâle) est urbs in Helvetia, sita prope fines Germanorum et Francorum. Rhenus fluvius urbem perfluit. Urbs trans Rhenum posita plana universa est et ad Prisgaudiam respicit. Altera civitas splendidior ac magnificentior duplici iugo eminet, valle intermedia, artificiose mirificeque structa, ut aequa omnis videatur eunti. 167720 incolae anno 2009 Basiliae incoluerunt. Basilea est caput pagi Basileensis. Iam aevo Romano urbs capitalis fuit civitatis Basiliensium.

Despectus in Basileam veterem atque in ansam Rheni ex Templo Maximo Basileensi

Basilea est etiam nota quia locus est Concilii Oecumenici Basileensis ab anno 1431 habiti, quod postea in Ferrariam et Florentiam translatum est. Anno 1460 Universitas Basiliensis condita est.

Nonnulla eventa historica[recensere | fontem recensere]

  • A tempore Beati Rhenani Basilienses senatorem Romanum Lucium Munatium Plancum velut conditorem suae urbis celebrare consuerunt qui mausoleo Gaetano hanc sententiam inscribendam curavit ː IN GALLIA COLONIAS DEDVXIT LVGDVNVM ET RAVRICAM. Re vera tamen Augusta Rauricorum aliquantulum ab hodierna Basilea distabat et prima aedificia Romana ab archaeologis ibi reperta non ultra ultimos annos primi saeculi a.C.n. referri possunt. Illo tempore Celtae in colle Basiliensi iam habitabant quorum vestigia recognita sunt.
  • Aetate Christiana Basilea sedes episcopalis fuit in archiepiscopatu Vesuntino.
  • Profligato imperio Romano Augusta Rauruca deserta lapides vicinis aedificandi cupidis praebebat dum novus vicus in planitie ad ripam fluminis nascitur, Basilea futura.
  • Undecimo saeculo ineunte imperator Henricus II et episcopus Adalbero novam ecclesiam cathedralem aedificari iusserunt. Quae aedificatio ab incendiis et terrae motu turbata non nisi quindecimo saeculo exeunte peracta est.
  • 1348-1350 ː Pestis nigra saevit. Iudaeorum persecutio in quos culpam reiciunt ceteri incolae. Pestis subinde reditura erat usque ad septimum decimum saeculum.
  • 1356 18 Octobris ː Ingens terrae motus urbem omnino delevit quae tamen paucis annis omnibus mirantibus resurrexit.
  • 1431 ː Concilium Basiliense coitur de hussitorum haeresi disputaturum. Mox Byzantina legatio quoque huc venit concordiam Christianorum adversus Turcos petitum. Ita Basilienses de litteris Graecis primo certiores facti sunt, quia legati libros secum ferebant. Concilium usque ad annum 1449 sedebit ː in summa haec coitio virorum doctorum tam Italianorum quam Graecorum viam ad humanismum Basiliensem stravit qui mox per artem typographicam lucem suam in totam Europam disseminavit.
  • 1459, 12 novembris bulla papalis pontificis Pii II Universitatem Basiliensem creavit, paulo post Friburgensem vicinam.
  • 1501 ː Basilea confoederationi Helveticae accessit ː Helvetii enim tum invicti bello erant postquam Burgundios et exercitus imperiales vicerant. Urbs tum circiter quindecim milia incolarum numerabat.
  • 1513 ː Primus adventus Erasmi apud Iohannem Frobenium, qui princeps humanismi Basiliensis futurus erat.
  • 1516 ː Primum Novum Testamentum Graece impressum Basileae apud Iohannem Fronenium, ab Erasmo curatum.
  • 1521 ː Iura omnia episcopi in urbe administranda abrogantur.
  • 1529, 9 Februarii ː Oecolampadio duce civitas sibi religionem reformatam elegit secundum placita Zvinglii.

Commeatus[recensere | fontem recensere]

Vide etiam:

Feriae[recensere | fontem recensere]

Religio[recensere | fontem recensere]

Cibus[recensere | fontem recensere]

Statio ferriviaria Basileensis Badeniae (Basel Badischer Bahnhof)

Incolae noti[recensere | fontem recensere]

Statua conditoris Lucii Munatii Planci in Curia anno 1580 posita.
Hic nati
Hic mortui

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 Hadrianus Vallesius, Notitia Galliarum ordine litterarum digesta, Parisiis, 1675, apud Fredericum Leonard, p. 75. Basilea etiam Formula:Italice
  2. "Basilea" in Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) ~
  3. Société de l'histoire de France, Annuaire historique pour l'année 1858, 1837, Parisiis, Jules Renouard (p. 58 apud Google Books) (Francogallice)

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]

  • Alfred Berchtold, Bâle et l'Europe : une histoire culturelle, Lausanne, Payot, 1990, duo volumina.
  • Peter-Andrew Schwarz, "Kaiseraugst et Bâle (Suisse) aux premiers temps chrétiens" in Capitales éphémères. Des Capitales de cités perdent leur statut dans l’Antiquité tardive, Actes du colloque Tours 2003 (Supplément à la Revue archéologique du centre de la France no. 25, 2004) pp. 103-126

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Basileam spectant.
Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 47°33′38″N 7°35′26″E • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Facebook Places • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum  • Большая российская энциклопедия • place/Basel-Switzerland Encyclopædia Britannica
Capita civitatum trium Galliarum Germaniarumque duarum
Spqrstone.jpg
Nominibus urbium digesta: Agedincum Senonum • Aginnum Nitiobrigum • Alauna • Alba Helviorum • Albiga • Andematunnum Lingonum • Anderitum Gabalorum • Aquae Tarbellicae • Aregenua Viducassium • Argentorate • Atuatuca Tungrorum • Atura • Augusta Auscorum • Augusta Raurica • Augusta Suessionum • Augusta Treverorum • Augusta Viromanduorum • Augustobona Tricassium • Augustodunum • Augustodurum Baiocassium • Augustomagus Silvanectum • Augustonemetum Arvernorum • Augustoritum Lemovicum • Aurelianum • Autessiodurum • Autricum Carnutum • Avaricum Biturigum • Aventicum Helvetiorum • Bagacum Nerviorum • Basilea • Boios • Borbetomagus Vangionum • Brocomagus • Burdigala • Caesarodunum Turonum • Caesaromagus Bellovacorum • Camaracum • Castellum Menapiorum • Colonia Agrippina • Condate Redonum • Condivicnum • Constantia • Cossio Vasatum • Dariorigum Venetorum • Divodurum Mediomatricorum • Divona Cadurcorum • Durocatalaunum • Durocortorum Remorum • Elusa • Engolisma • Fanum Martis • Forum Segusiavorum • Gesoriacum • Iantinum Meldorum • Iuliobona Caletum • Iuliomagus Andecavorum • Lactora • Legedia Abrincatum • Limonum • Lugdunum (Ambarrorum) • Lugdunum Consoranorum • Lugdunum Convenarum • Lutetia Parisiorum • Mediolanum Eburovicum • Mediolanum Santonum • Moguntiacum • Nemetacum Atrebatum • Nivernum • Noviodunum Diablintum • Noviodunum Sagiensium • Noviomagus Lexoviorum • Noviomagus Nemetum • Rotomagus • Ruessium • Samarobriva Ambianorum • Segodunum Rutenorum • Suindunum Cenomanorum • Tarba Bigerrionum • Tarvenna • Tullum Leucorum • Turnacum • Vesunna Petrocoriorum • Virodunum • Viromandis • Vorgium
Nominibus civitatum digesta: Abrincatum • Albigensium • Ambarrorum • Ambianorum • Andecavorum • Argentoratenses • Arvernorum • Atrebatum • Auscorum • Aurelianensium • Autessiodurensium • Baiocassium • Basiliensium • Bellovacorum • Bigerrionum • Biturigum Cuborum • Biturigum Viviscorum • Boatium • Bononiensium • Cadurcorum • Caletum • Camaracensium • Carnutum • Catalaunorum • Cenomanorum • Consoranorum • Convenarum • Curiosolitum • Diablintum • Eburovicum • Ecolismensium • Elusatum • Gabalorum • Haeduorum • Helvetiorum • Helviorum • Lactoratum • Lemovicum • Leucorum • Lexoviorum • Lingonum • Mediomatricorum • Meldorum • Menapiorum • Moguntiacenses • Morinorum • Namnetum • Nemetum • Nerviorum • Nitiobrigum • Nivernensium • Osismorum • Parisiorum • Petrocoriorum • Pictavorum • Rauracorum • Redonum • Remorum • Rutenorum • Sagiensium • Santonum • Segusiavorum • Senonum • Sequanorum • Silvanectum • Suessionum • Tarbellorum • Tarusatum • Treverorum • Tribocorum • Tricassium • Tungrorum • Turnacensium • Turonum • Ubiorum • Unellorum (1) • Unellorum (2) • Vangionum • Vasatum • Veliocassium • Vellavorum • Venetorum • Viducassium • Virodunensium • Viromanduorum (1) • Viromanduorum (2)