Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas bona

Desiderius Erasmus Roterodamus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Desiderius Erasmus Roterodamus
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 5 Novembris 1466, 6 Novembris 1469; Roterodamum
Obitus: 12 Iulii 1536; Basilia
Patria: Nederlandia
Nomen nativum: Gerrit Gerritszoon

Officium

Munus: Scriptor, philosophus, Theologus, Interpres, Doctor, Q11774202

Memoria

Sepultura: Q666479
Desiderium Erasmum pinxit Ioannes Holpenius
Stultitiae Laus (1515)

Desiderius Erasmus Roterodamus (Batavice: Gerrit Gerritszoon, Roterodami die 27 vel 28 Octobris 1469 natus ; Basiliae die 12 Iulii 1536 mortuus), clarissimus utriusque linguae magister necnon theologus atque ecclesiae melioris reddendae, non autem dividendae maximopere studiosus qui ob ingenium ac merita sua “humanistarum princeps” appellatur. Iuvenis ad sacram familiam sancti Augustini adscriptus, ibidem sacerdos factus episcopum Cameracensem secutus est; dein Lutetiae Parisiorum studuit, totam Europam ad occidentem solem et meridiem vergentem peragravit. Multa profecto scripsit opera quae et ad linguam Latinam tradendam excolendamque et mores ecclesiae hominumque, qui tunc fuerunt, emendandos spectant; insuper etiam multa antiquorum opera commentariis instructa, imprimis vestigia Laurentii Vallae secutus Novum Testamentum Graece et Latine edendum curavit. Ipse denique reformator ecclesiae habetur fuisse qui autem vitia ecclesiae reprehendens, attamen eam ipsam dividere nolens tunc temporis neque multis Protestantibus neque Catholicis gratus erat. Itaque paulo ante mortem Basiliam, ubi apud amicum et typographum Ioannem Frobenium versabatur, postquam urbs protestantibus se adiunxit, reliquit, Friburgum Brisgoviae migravit. Ibi anno 1536 mortuus, Basiliae in ecclesia cathedrali sepultus est.

Opera omnia[recensere | fontem recensere]

Opus epistolarum[recensere | fontem recensere]

  • P. S. Allen, redactor Opus epistolarum Des. Erasmi Roterodami, 12 vol. (Oxonii, 1906–1958)
  • Collected Works of Erasmus (Toronto, 1976- ), fundata in editionem Alleni, cum parvum numerum additiones et emendationes

Selectio hominum autorum epistolarum ad Erasmum:

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Léon-Ernest Halkin, Erasme parmi nous. Lutetiae: Fayard, 1987.
  • Ioannes Huizinga, Erasmus, editio decima. Roterodami: Donker, 2001.
  • Pep Mayolas, "Erasme i la construcció catalana d'Espanya", Barcelona, Llibres de l'Índex, 2014
  • Stephanus Zweig, Triumph und Tragik des Erasmus von Rotterdam (Latine Erasmi Roterodami triumphum et tragoedia), Vindobonae 1938

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Formula:Cite DNB

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikisource-logo.svg Vide Desiderius Erasmus Roterodamus apud Vicifontem.
Wikiquote-logo.svg Vicicitatio habet citationes quae ad Desiderius Erasmus Roterodamus spectant.
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Desiderius Erasmus Roterodamus spectant.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!