Jump to content

Augusta Raurica

E Vicipaedia
(Redirectum de Augusta Rauricorum)
Wikidata Augusta Raurica
Res apud Vicidata repertae:
Augusta Raurica: insigne
Augusta Raurica: insigne
Civitas: Helvetia
Locus: 47°32′2″N 7°43′14″E
Numerus incolarum: 1 024
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Liestal District

Geographia

Superficies: 1.64 chiliometrum quadratum, 1.65 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Pratteln, Giebenach, Füllinsdorf

Tabula aut despectus

Augusta Raurica: situs
Augusta Raurica: situs

Augusta Raurica, quarto saeculo saepe Rauracum[1] vel Rauraci[2] simpliciter appellata, Theodisce Augst, est oppidum ad ripam Rheni iacens in pago Basilea Rure Helvetiae. Aevo Romano urbs capitalis fuit civitatis Rauracorum. Medio Aevo exeunte a vicino vico Castro Rauracensi (Theodisce Kaiseraugst) separata est postquam per plura saecula una urbs fuerant.

Augustae Rauricae antiquae collocatio inter Augst et Kaiseraugst.

Bello Gallico confecto iussu Caesaris colonia veteranorum Romanorum in fines Rauricorum a Lucio Munatio Planco anno 44 a.C.n. deducta est[3]. Ob bellum civile Romanorum (49-30 a.C.n.) urbs non statim aedificata esse videtur[4] sed Augusto imperatore Lucius Octavius quidam coloniam rursus ordinavit atque nuncupavit : Colonia Paterna Pia Apollinaris Augusta Emerita Raurica tunc dicta est. Augusta Raurica Rauracorum civitatis caput erat, quam civitatem Augustus provinciae Galliae Belgicae, Domitianus provinciae Germaniae Superiori, Diocletianus provinciae Sequaniae adscripserunt. Omnibus aedificiis ad rem urbanam Romanam pertinentibus ornata est Augusta Raurica : foro, templo Iovis, templo ad imperatorum cultum dedicato, basilica, theatro, amphitheatro, thermis... Cellaria quoque et officinae opificum carnem fumigantium et tabernae et domus privatae effossae sunt. Quae omnia et in situ et in Museo (Römermuseum Augst) visere licet.

  1. Ammianus Marcellinus XIV.10.6
  2. Ammianus Marcellinus XV.11.11 et XVI.11.2
  3. Inscriptio in mausoleo Gaetano Munatii Planci.
  4. Fellmann (1992) pp.17-18

Si vis plura legere

[recensere | fontem recensere]
Theatrum Romanum
  • Rodolphus Fellmann, La Suisse gallo-romaine  : cinq siècles d'Histoire. Lausanne : Payot, 1992
  • Frederica Menulis, "Augst / Augusta Raurica, Suisse : ville romaine au bord du Rhin", L'archéologue 2016(140) : 66-77.
  • Barbara Pfäffli, Petit guide d'Augusta Raurica, Augst, 2010.
  • Peter-Andrew Schwarz, "Kaiseraugst et Bâle (Suisse) aux premiers temps chrétiens"; "Augst / Augusta Raurica (Suisse)" in Capitales éphémères. Des Capitales de cités perdent leur statut dans l’Antiquité tardive, Actes du colloque Tours 2003 (Supplément à la Revue archéologique du centre de la France no. 25, 2004) pp. 103-126, 355-359

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Situs geographici et historici: Locus: 47°32′2″N 7°43′14″E OpenStreetMap GeoNames • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum
Capita civitatum trium Galliarum Germaniarumque duarum

Nominibus urbium digesta: Agedincum Senonum Aginnum Nitiobrigum Alauna Alba Helviorum Albiga Andematunnum Lingonum Anderitum Gabalorum Aquae Tarbellicae Aregenua Viducassium Argentorate Atuatuca Tungrorum Atura Augusta Auscorum Augusta Raurica Augusta Suessionum Augusta Treverorum Augusta Viromanduorum Augustobona Tricassium Augustodunum Augustodurum Baiocassium Augustomagus Silvanectum Augustonemetum Arvernorum Augustoritum Lemovicum Aurelianum Autessiodurum Autricum Carnutum Avaricum Biturigum Aventicum Helvetiorum Bagacum Nerviorum Basilea Boios Borbetomagus Vangionum Brocomagus Burdigala Caesarodunum Turonum Caesaromagus Bellovacorum Camaracum Castellum Menapiorum Colonia Agrippina Condate Redonum Condivicnum Constantia Cossio Vasatum Dariorigum Venetorum Divodurum Mediomatricorum Divona Cadurcorum Durocatalaunum Durocortorum Remorum Elusa Engolisma Fanum Martis Forum Segusiavorum Gesoriacum Iantinum Meldorum Iuliobona Caletum Iuliomagus Andecavorum Lactora Legedia Abrincatum Limonum Lugdunum (Ambarrorum) Lugdunum Consoranorum Lugdunum Convenarum Lutetia Parisiorum Mediolanum Eburovicum Mediolanum Santonum Moguntiacum Nemetacum Atrebatum Nivernum Noviodunum Diablintum Noviodunum Sagiensium Noviomagus Lexoviorum Noviomagus Nemetum Rotomagus Ruessium Samarobriva Ambianorum Segodunum Rutenorum Suindunum Cenomanorum Tarba Bigerrionum Tarvenna Tullum Leucorum Turnacum Vesunna Petrocoriorum Virodunum Viromandis Vorgium
Nominibus civitatum digesta: Abrincatum Albigensium Ambarrorum Ambianorum Andecavorum Argentoratenses Arvernorum Atrebatum Auscorum Aurelianensium Autessiodurensium Baiocassium Basiliensium Bellovacorum Bigerrionum Biturigum Cuborum Biturigum Viviscorum Boatium Bononiensium Cadurcorum Caletum Camaracensium Carnutum Catalaunorum Cenomanorum Consoranorum Convenarum Curiosolitum Diablintum Eburovicum Ecolismensium Elusatum Gabalorum Haeduorum Helvetiorum Helviorum Lactoratum Lemovicum Leucorum Lexoviorum Lingonum Mediomatricorum Meldorum Menapiorum Moguntiacenses Morinorum Namnetum Nemetum Nerviorum Nitiobrigum Nivernensium Osismorum Parisiorum Petrocoriorum Pictavorum Rauracorum Redonum Remorum Rutenorum Sagiensium Santonum Segusiavorum Senonum Sequanorum Silvanectum Suessionum Tarbellorum Tarusatum Treverorum Tribocorum Tricassium Tungrorum Turnacensium Turonum Ubiorum Unellorum (1) Unellorum (2) Vangionum Vasatum Veliocassium Vellavorum Venetorum Viducassium Virodunensium Viromanduorum (1) Viromanduorum (2)