Sigismundus Gelenius

E Vicipaedia
(Redirectum de Sigismund Gelenius)
Jump to navigation Jump to search
Sigismundus Gelenius

Sigismundus Gelenius vel Segismundus Gelenius (natus Zikmund Hrubý z Jelení anno 1497 Pragae – mortuus est anno 1554 Basiliae) fuit scriptor, eruditus et philologus Bohemicus.

Vita[recensere | fontem recensere]

Consilio patris Gelenius in Italia studuit. Post multa itinera in Germaniam et Franciam facta anno 1523 Basiliis domicilium constituit. Ibi recensiones scriptorum classicorum necnon versiones operum Graecorum in linguam Latinam confecit; lector apud officinam typographicam Iohannis Frobenii fuit et cum Desiderii Erasmi Roterodami auxilio labores adiuvit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!